The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ERITIS ODIO

VENERABILI SERVO DEI PHILIPPO A IESU MUNÁRRIZ AZCONA ET L SOCIIS,
 MARTYRIBUS, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit» (Mc 13, 13).

Ratio sustinendae insectationis ob fidelitatem propriae consecration religiosae Iesu Christo ad effectum adducta est a LI religiosis communitatis Seminarii Claretiani Barbastrensis, sodalibus Congregationis Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis BMV, qui anno MCMXXXVI suae fidei testimonium perhibuerunt perdurante persecutione religiosa Hispanica (annis MCMXXXVI-MCMXXXIX) quinque in manipulis, omnes mense Augusto, Barbastri in urbe, in Aragoniae terra.

Primus manipulus, immolatus in sepulcrali loco matutino tempore diei II mensis Augusti, complectebatur tres religiosos communitati praepositos, qui a ceteris seiuncti et in vincula ducti, conscii suae sortis, ad martyrium prece, caritate, paenitentia et sacramentorum administratione se paraverunt ad supplicium, sine ullius iudicii damnatione. Hi sunt: Philippus a Iesu Munárriz Azcona, Ioannes Díaz Nosti, Leontius Pérez Ramos.

Alter manipulus, immolatus matutino tempore diei XII mensis Augusti prope Barbastrum, in parte vici vulgo Berbegal appellati, complectebatur VI religiosos qui, vi rapti ex conventu et in carcere ad tempus inclusi una cum plerisque suorum sodalium, ad martyrium prece, sacrificio, sacramentis Eucharistiae et Paenitentiae se paraverunt usque dum vocati, mansuete se devoverunt carnificibus quibus venia significaverant, fidem suam confitentes. Ii sunt: Sebastianus Calvo Martinez, Petrus Cunill Padrós, Iosephus Pavón Bueno, Nicasius Sierra Ucar, Venceslaus Maria Claris Vilaregut, Gregorius Chirivas Lacambra.

Tertius manipulus, pariter matutino tempore diei XIII mensis Augusti immolatus prope Barbastrum, in parte vici vulgo Berbegal appellati, XX religiosos comprehendit: unum sacerdotem, XVII discipulos, II fratres laicos. Cum prioribus carcerem toleraverunt atque cum sequenti manipulo perpessiones XXV per dies: ad martyrium a carnificibus denuntiatum sibique desideratum se paraverunt prece propria et communi, atque sacramentis. Ad immolationem ducti, fidiculas fratrum sanguine imbutas sunt osculati, atque alteri alteros amplexati, inimicis suis ignoverunt; iter ad martyrium facientes, suam in Deum fidelitatem et in Virginem Mariam amorem cantaverunt, atque gaudium fundendi sanguinem in Christi testimonium. Haec nomina: Secundinus Maria Ortega García, Xaverius Aloisius Bandrés Jiménez, Iosephus Brengaret Pujol, Antonillus Maria Calvo Calvo, Thomas Capdevila Miró, Stephanus Casadevall Puig, Eusebius Codina Millá, Ioannes Codinachs Tuneu, Antonius Maria Dalmau Rosich, Ioannes Echarri Vique, Petrus García Bernal, Hilarius Maria Llorente Martín, Raimundus Novich Rabionet, Iosephus Maria Ormo Seró, Salvator Pigem Serra, Theodorus Ruiz de Larrinaga García, Ioannes Sánchez Munárriz, Emmanuel Torras Sais, Alfonsus Miquel Garriga, Emmanuel Buil Lalueza.

Quartus manipulus, sacrificatus matutino tempore diei XV mensis Augusti, prope Barbastrum, in parte vici vulgo Berbegal appellati, XX religiosos amplectebatur: unum sacerdotem, XVII tirones, II fratres laicos: sicut religiosi duorum manipulorum anteriorum, vi rapti ex conventu tempore postmeridiano diei XX mensis Iulii, in carceribus ad tempus et in cubiculo actorum Patrum Scholarum Piarum vi collocati, cum prioribus carcerem passi sunt, cumque iis ad martyrium prece propria et communi, sacramentis fulti, ad immolationem ducti sunt: fidiculas fratrum sanguine imbutas sunt osculati atque alteri alteros amplexati, inimicis suis ignoverunt; iter ad martyrium facientes, suam erga Deum fidelitatem et in Virginem Mariam amorem cantaverunt, praesertim quia die festo assumptionis Beatae Mariae sunt mortui. Ii sunt: Aloisius Masferrer Vila, Iosephus Maria Amorós Hernández, Iosephus Maria Badía Mateu, Ioannes Baixeras Berenguer, Iosephus Maria Blasco Juan, Raphael Briega Morales, Aloisius Escalé Binefa, Iosephus Figuero Beltrán, Raimundus Illa Salvía, Aloisius Lladó Teixidó, Michael Masip González, Faustinus Perez García, Sebastianus Riera Coromina, Eduardus Ripoll Diego, Iosephus Maria Ros Florensa, Franciscus Maria Roura Farró, Alfonsus Sorribes Teixidó, Iesus Augustinus Viela Ezcurdia, Franciscus Castan Messeguer, Emmanuel Martínez Jarauta.

Quintus manipulus, immolatus matutino tempore diei XVIII mensis Augusti prope Barbastrum, in parte vici vulgo Berbegal appellati, comprehendebat II religiosos laicos theologicae disciplinae alumnos. Postquam conventus occupatus est die XX, ii, infirmi, deducti sunt in valetudinarium, deinde, ex morbo refecti, in carcerem vi sunt coniecti, ubi precibus atque Paenitentiae sacramento recepto a sacerdote quadam ibi incluso, suam in Christi fidelitatem sunt professi atque mortem obierunt. Haec nomina: Iacobus Falgarona Vilanova, Athanasius Vidaurreta Libra.

Omnes LI religiosi, ad Seminarium Martyrum Barbastrensium pertinentes, mature a populo Barbastrensi et a sodalibus Congregationis Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis BMV, veri martyres habiti sunt.

Canonizationis causa horum martyrum statim est inita: annis MCMXLVII-MCMXLIX ordinarius processus recognitionis celebratus est, dum processus Rogationis expletus est Rosarii in Argentina annis MCMXLVIII-MCMXLIX. Omnibus deinceps rite expletis, quae iure postulabantur, die septimo mensis Martii anno MCMXCII decretum evulgatum est super Martyrium.

Statuimus autem ut beatificationis ritus mensis Octobris vicesimo quinto die anno MCMXCII celebraretur.

Hodie igitur, Romae, in area Petriana, inter sacra sollemnia, hanc formulam sumus elocuti:

Nos, vota Fratrum nostrorum Richardi Mariae Caries Gordó, Archie­piscopi Barcinonensis, Ambrosii Echebarría Arroita, Episcopi Barbastrensis, Ioannis Ignatii Larrea Holguín, Archiepiscopi Guayaquilensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Braulius Maria Corres, Fridericus Rubio et sexaginta novem Socii, Philippus a Iesu Munárriz et quinquaginta Socii, et Narcissi a Iesu Martillo Morán Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Braulii Mariae Corres, Friderici Rubio et sexaginta novem Sociorum die tricesimo mensis Iulii; Philippi a Iesu Munárriz et quinquaginta Sociorum die decimo tertio mensis Augusti; Narcissae a Iesu Martillo Morán die octavo mensis Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus enuntiatis miros Christi testes Nos ipsi primi venerati sumus, eosdemque invocavimus ut fratribus adhuc in terris ad caelestia regna iter facientibus continenter faveant. Haec autem quae decrevimus, firma et nunc et in posterum esse volumus, rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top