VENERABILI SERVAE DEI NARCISSAE A IESU
MARTILLO MORÁN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui se humiliat, exaltabitur» (Lc 18, 14).
Hae Evangelii Christi voces ad effectum adductae sunt etiam in Venerabili Dei
Serva Narcissi a Iesu Martillo Morán quae Christum summa est alacritate et
perseverantia et delectatione spiritali sectata per occultationis paupertatis
atque humilitatis sui despicientiaeque semitam, adsiduas ipsi atque asperas
velut pro hominum salute holocaustum offerens poenas. Tam clara tamen effulsit
virtutum illius species ut hominum conspectui latere nequiverit vivensque ideo
ipsa ac magis multo post obitum disseminatam late et confirmatam habuerit
sanctitatis famam.
Orta est in parvo oppido archidioecesis Guayaquilensis in Aequatoria exeunte
anno millesimo octingentesimo tricesimo secundo pientissimis parentibus Petro
Martillo et Iosepha Morán. Quibus dein ambobus orbata, victum ut quaereret
totiusque levaret onera domus, Guayaquilium sese contulit ubi plures est annos
commorata, insignibus quibusdam spiritalibus magistris, inter quos et episcopis
et presbyteris eius pietatis vitam quae interea magno animo suique ipsius
deditione in opera incubuit sartricis in precesque ac paenitentias. Sub Christi
cruce, cum Divini Magistri dolores ad exemplar Sanctae Mariannae a Iesu de
Paredes imitari cuperet, suam intellexit vocationem ad victimae statum
omnibusque ergo viribus suis spiritalem secuta est vitam reparatricem et
expiatricem, unde Cor Iesu consolaretur eiusque regni auxiliaretur
propagationi. Cum amica coniunctissima esset Beatae Mercedi a Iesu Molina, apud
illam domicilium collocavit. Humilis et simplex, lepida et liberalis pauperibus
dividebat operum suorum lucra. Praeter corporis castigationes pondus magnum et
tempus meditationi tribuebat precationique. Excolebat cotidie pietatem in
Eucharistiae sacramentum et sacratissimum Cor Iesu eiusque Matrem Mariam.
Liberum semper suum animum servavit a saeculi vanitate a terrestribusque bonis
alienum, et, cum illud tota spectaret ut cum Domino summopere dilecto
coniungeretur, cui idcirco se multis adligavit votis, inter quae virginitatis
perpetuae, paupertatis atque oboedientiae. Admonita a suo confessario mense
Iunio anno millesimo octingentesimo sexagesimo octavo in urbem Limam migravit
ubi hospitio suscepta est in coenobio Dominae Nostrae a Patrocinio. Quamquam
hospes dumtaxat domi erat, fideliter tamen monasterii regulam sequi voluit
ipsiusque communitatis vitae esse particeps, ut omni oblata uti posset
opportunitate in christianae perfectionis via ulterius progrediendi. Inibi
inopinate die octavo mensis Decembris anno millesimo octingentesimo
undeseptuagesimo abiit a vita.
Licet eius sanctitatis fama sine intermissione perstaret, canonizationis
tamen causa anno dumtaxat millesimo nongentesimo sexagesimo primo est demum
incohata, processu ordinario informativo apud curiam Guayaquilensem rite
instructo. Singulis deinde ex lege necessariis peractis, die vicesimo tertio
mensis Octobris anno millesimo nongentesimo octogesimo septimo coram Nobis
divulgatum est decretum quo Narcissam a Iesu Martillo Morán sponte Nostra
pronuntiavimus theologales, cardinales eisque adnexas exercuisse heroum in
modum virtutes. Interea vero eandem apud memoratam curiam Guayaquilensem
processus iam erat canonicus actus de quadam coniecta mira sanatione anno
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto effecta atque eidem Venerabili Servae
Dei adsignata. Qua ex more inspecta die septimo mensis Martii anno millesimo
nongentesimo nonagesimo altero promulgatum est decretum super miro. Quapropter
constituimus ut Romae eodem ipso anno, die vicesimo quinto mensis Octobris,
ritus beatificationis celebraretur.
Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam sito, inter sacra hallo
pronuntiavimus formulam:
«Nos, vota Venerabilium Fratrum Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi
Barcinonensis, Ambrosii Echebarría Arroita, Episcopi Barbastrensis, Ioannis
Ignatii Larrea Holguín, Archiepiscopi Guayaquilensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Braulius Maria Corres, Fridericus Rubio et sexaginta
novem Socii, Philippus a Iesu Munárriz et quinquaginta Socii et Narcissi a Iesu
Martillo Morán Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die
ipsorum natali: Braulii Mariae Corres, Friderici Rubio et sexaginta novem
Sociorum die trigesimo mensis Iulii; Philippi a Iesu Munárriz et quinquaginta
Sociorum die decimo tertio mensis Augusti; Narcissae a Iesu Martillo Moran die
octavo mensis Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae vero his decrevimus Litteris et nunc firma rataque esse volumus et in
futurum, rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana