VENERABILI DEI SERVI BRAULIUS MARIA
CORRES DÍAZ DE CERIO, FRIDERICUS
RUBIO ALVAREZ ET LXIX SOCII IN
BEATORUM CATALOGUM REFERUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Si me persecuti sunt, et vos persequentur;
sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me.
Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis (Io 15, 20b. 21.
27). Insectatio religionis causa propterque testimonium de fide christiana et
de propriae vocationis fidelitate in Christum misericordem et bonum Samaritanum,
qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos» (Act 10, 38), in LXXI
religiosis Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo, LXIV scilicet Hispanis et
VII Colombianis, plane liquet, qui circa Cataloniam mediamque Hispaniam,
persecutione saeviente religiosa in Hispanica societate, Bello premente civili
(annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, martyrium sunt passi, suae vocationi erga Deum
respondentes aeque ac charismati et valetudinarii ministerio, necnon
Constitutionibus parentes vigentibus (art. 225) et Generalis Moderatoris
praescriptis die IV mensis Aprilis, anno MCMXXXVI.
VII autem communitates ad quas LXXI religiosi pertinebant Hospitalarii per
aliquod tempus in religionis inimicorum minis versabantur, qui probris et
maledictis in eorum domiciliis insectabantur, et illos post dies incertos
aerumnososque ipsorum nonnulli de suo opere et de aegrotorum curatione vi
extracti sunt atque plumbeis glandibus necati. Alii postquam complures menses in
carceribus popularibus manserunt Sancti Antonii Matriti postremum fidei
testimonium reddiderunt, veros se praebentes Hospitalarios fratres atque opem
ferentes animumque addentes vinculorum nonnullis sociis.
Primus manipulus: IV religiosos complectebatur qui ad Scholae Apostolicae
loci Talavera de la Reina (Toleti) communitatem pertinebant, quique post brevem
quaestionem manuballista ignivoma sunt interempti, pomeridiano tempore diei XXV
mensis Iulii anno MCMXXXVI, prope Sanctuarium Virginis Pratensis, in eadem urbe
Talavera. Hi sunt: Fridericus (Carolus) Rubio Alvarez, Primus Martínez de S.
Vincente Castillo, Hieronymus Ochoa Urdangarin, Ioannes de la Cruz (Eligius,
Franciscus, Philippus) Delgado Pastor.
Alter manipulus: Complectebatur XV religiosos qui ad communitatem pertinebant
et ad novitiatus domum loci Calafell (Tarraconis). Ii a novitiorum magistro et
superiore conciti, sermone habito, viatico refecti per manus dato P. Braulii
Mariae Corres, manuballista ignivoma necati sunt die XXX mensis Iulii, hora fere
quinta vesperi, dum clamant: «Vivat Christus Rex!», dumque inimicis ignoscunt:
sunt Braulius Maria (Paulus) Corres Díaz de Cerio, Iulianus (Michael) Carrasquer
Fos, Eusebius (Antonius) Forcades Ferraté, Constantius (Saturninus) Roca
Huguet, Benedictus Iosephus Labre (Arsenius) Mañoso González, Vincentius de
Paul Canelles Vives, Thomas Urdanoz Aldaz, Raphael Flamarique Salinas, Antonius
Llauradó Parisi, Emmanuel López Orbara, Ignatius Tejero Molina, Henricus Beltrán
Llorca, Dominicus Pitarch Gurrea, Antonius Sanchis Silvestre, Emmanuel Jiménez
Salado.
Tertius manipulus: VII religiosos comprehendit Columbianos, qui communitatem
quae erat in loco Ciempozuelos constituebant, ubi intistuebantur re religiosa
et technica. Ipsi, patriam petituri manuballista ignivoma sunt interfecti, die
IX mensis Augusti, anno MCMXXXVI, Barcinone. Haec nomina: Ruben de Jesús López
Aguilar, Arturus (Aloisius) Ayala Niño, Ioannes Baptista (Iosephus) Velázquez
Peláez, Eugenius (Alfonsus, Antonius) Ramírez Salazar, Stephanus (Gabriel) Maya
Gutierrez, Melchiades (Raimundus) Ramirez Zuluaga, Gaspar (Aloisius, Modestus)
Páez Perdomo.
Quartus manipulus: XXIV religiosos amplectebatur ex communitate valetudinarii
Sancti Iosephi loci Ciempozuelos (Matriti), quorum III seorsum occisi sunt,
ceteri XXI, in duas partes divisi, IV menses in carceribus Sancti Antonii
(Matriti) manserunt. Ad martyrium tandem pergentes inter se salutaverunt: «Conveniemus in Caelum», qui in postremo momento fidem christianam sunt testati
clamantes: «Vivat Christus Rex!». Ii sunt: Flavius (Atilanus, Dionysius)
Argüeso González, Franciscus Arias Martín, Tobias (Franciscus) Borrás Romeu.
Die XXVIII mensis Novembris hi necati sunt religiosi in loco qui est Paracuellos
del Jarama (Matriti): Ioannes Iesus (Marianus) Adradas Gonzalo, Villelmus
(Vincentius, Andreas) Llop Gayá, Clemens Díez Sahagún, Lazarus (Ioannes Maria)
Múgica Goiburu, Martinianus (Antonius) Meléndez Sánchez, Petrus Maria Alcalde
Negredo, Iulianus Plazaola Artola, Hilarius (Antonius, Hilarius) Delgado
Vílchez, Petrus de Alcántara Bernalte Calzado, Ioannes Alcalde Alcalde, Isidorus
Martínez Izquierdo, Angelus Sastre Corporales, Eduardus Bautista Jiménez,
Iosephus Mora Velasco, Iosephus Ruiz Cuesta. Die XXX mensis Novembris anno
MCMXXXVI mortui sunt hi VI religiosi in loco quem Paracuellos del Jarama
(Matriti) vocant: Didacus de Cádiz (Iacobus) García Molina, Romanus (Raphael)
Touceda Fernández, Michael (Michael Franciscus) Ruedas Mejías, Arturus Donoso
Murillo, Iesus Gesta de Piquer, Antonius Martinez Gil-Leonis.
Quintus manipulus: Comprehendebat XII religiosos Instituti Sancti Iosephi
quod erat in loco nuncupato Carabanchel Alto (Matriti), qui, cibos commodantes
aegrotis, deprehensi sunt et interfecti in Boadilla del Monte (Matriti), die I
mensis Septembris, dum clamant: «Vivat Christus Rex»: qui vocabantur, Processus (Ioachimus) Ruiz Cascales, Christinus (Michael)
Roca Huguet, Eutimius (Nicolaus) Aramendía García, Canutus (Iosephus) Franco
Gómez, Dositheus (Villelmus) Rubio Alonso, Caesareus (Marianus) Niño Pérez,
Beniaminus (Alexander) Cobos Celada, Carmelus (Isidorus) Gil Arano, Cosmas
(Simeon, Isidorus, Ioachimus) Brun Arará, Caecilius (Henricus) López López,
Rufinus (Crescentius) Lasheras Aizcorbe, Faustinus (Antonius) Villanueva Igual.
Sextus manipulus: Constituebatur a V religiosis ad communitatem pertinentes
Valetudinarii Sancti Ioannis de Deo, Barcinonis et Sanatorii in loco nuncupato
Sancti Baudilii Llobregat (Barcinone), qui dispersi diversis temporibus sunt
interfecti; ii sunt: Ioannes Baptista Egozcuezábal Aldaz, Petrus de Alcántara
(Laurentius) Villanueva Larráyoz, Franciscus Xaverius Ponsa Casallach, Ioannes
Antonius Burró Más, Acisclus (Ioachimus) Pina Piazuelo, Protasius (Antonius)
Cubells Minguell.
Septimus manipulus: Comprehendebat III religiosos ad Provinciam spectantes
Castillanam, qui disiuncti diversis temporibus mortui sunt: ipsi appellabantur,
Gonzalus Gonzalo Gonzalo, Hyacinthus Hoyuelos González, Nicephorus Salvador del
Río.
Omnes autem hi religiosi, LI religiosi professi (VI quorum sacerdotes), III
oblati, XV novitii et II postulantes, eo necati sunt quod erant religiosi,
quapropter usque ab initio veri martyres habiti sunt, idcirco «Hospitalarii
Martyres» nuncupati.
Causa horum martyrum quae principio duos processus constituerat, Barcinone
scilicet (anni MCMXLVIII-MCMLI) et Matriti (annis MCMLII-MCMLVI), una per
Decretum Congregationis de Causis Sanctorum facta est. Iis peractis rebus in
decreto diei XIV mensis Maii statutis, anno MCMXCI Decretum tandem prodiit de
martyrio. Statuimus ergo beatificationis ritum die XXV mensis Octobris
celebratum iri anno MCMXCII.
Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Sancti Petri Basilicam sito, inter sacra
hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Richardi Mariae
Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, Ambrosii Echebarría Arroita, episcopi
Barbastrensis, Ioannis Ignatii Larrea Holguín, Archiepiscopi Guayaquilensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut venerabiles Servi Dei Braulius Maria Corres,
Fridericus Rubio et sexaginta novem Socii, Philippus a Iesu Munárriz et
quinquaginta Socii et Narcissa a Iesu Martillo Moran Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Braulii Mariae Corres,
Friderici Rubio et sexaginta novem Sociorum die trigesima Iulii; Philippi a Iesu
Munárriz et quinquaginta Sociorum die decima tertia Augusti; Narcissae a Iesu
Martillo Morán die octava Decembris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quo enuntiato miros Christi testes sumus ipsi primi venerati eosdem
invocavimus ut fratribus in terris adhuc ad caelestia regna iter facientibus,
precibus Deo adhibitis continentur faverent. Haec autem quae decrevimus, firma
et nunc et in posterum esse volumus, rebus quibuslibet minime obstantibus.
Horum Beatorum cogitatio Nos omnino in primaevam christianorum aetatem
impellit ut retro scilicet decurrentes ad illa usque saecula quibus maximi
fidei assertores floruerunt. Ex illis quidem testibus et ex his simul veluti
initium sumentes, animum suscipere debemus ad similia patranda quae patraverunt,
dum caelicolas pariter deprecamur ut praesidium suum praestent in testimonio
firmo de religione reddendo.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana