IMAGO MATRIS DEI DOLOROSAE, QUAE PIE
SERVATUR
IN PAROECIALI TEMPLO LOCI «HAŁCNÓW» INTRA FINES
BIELSCENSIS-ŻYVIECENSIS DIOECESIS IN POLONIA, PRETIOSO
DIADEMATE SINITUR
REDIMIRI «NOMINE AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Probe novimus in dilecta Polonica Natione
Christifideles Bielscensis-Żyviecensis dioecesis finitimarumque regionum
singulari pietate venerari antiquam et gratiosam imaginem Matris Dei Dolorosae,
quae pie servatur in paroeciali templo loci «Hałcnów», ad quod iidem,
praesertim die festo Visitationis Beatae Mariae Virginis, frequenter suis cum
familiis accedunt a tam provida Matre supernum petituri auxilium. Qua re, cum
Venerabilis Frater Thaddaeus Rakoczy, sacer Praesul eiusdem dioecesis, litteris
die V mensis Augusti hoc anno datis, etiam Episcopi Auxiliaris clerique
populique sui nomine petiverit ut imaginem, quam diximus, Nostro nomine et
auctoritate pretioso diademate posset redimire, Nos eius sollertis Pastoris
precibus libenti quidem animo obsecundandum esse putamus. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus,
Apostolica potentate usi petenti Praesuli partes committimus ut imagini Matris
Dei Dolorosae, in paroeciali templo loci «Hałcnów» a pie custoditae, Nostro
nomine et auctoritate, quo die velit, pretiosam imponat coronam, iuxta probatum
liturgicum ritum. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Confidimus
denique ut, tanto concesso honore, carissimi Nobis fideles Polonici etiamque
Germanici, qui eandem venerantur imaginem, exempla sanctitatis vitae Deiparae
Virginis aemulati, valeant crescere in fide, spe et caritate pariterque
enitantur cotidie vivere sicut filii lucis secundum salutaria praecepta Christi
Evangelii, quod clarissima est schola veritatis et amoris, ac libertatis,
iustitiae et pacis.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Novembris,
anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana