The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA ILLA PAROECIALIS

TEMPLUM DEI DICATUM IN HONOREM SANCTAE MAGDALENAE,
IN ARCHIDIOECESIS OVETENSIS URBE VULGO «CANGAS DEL NARCEA»
 APPELLATA, AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa paroecialis aedes quae, Sanctae Mariae Magdalenae dicata, in Ovetensis archidioecesis urbe vulgo «Cangas del Narcea» exstat, ob structurae genus et momentum historicum, at potissimum ob religionis cultum praeclara est in tota Asturiae regione. Christifideles illius provinciae sacram Sanctae Mariae Magdalenae imaginem hac in ecclesia collocatam per saeculorum decursum peculiari veneratione prosecuti sunt, caelestium gratiarum copiam precantes sibi suisque. Qua animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Gabinus Diaz Merchan, Archiepiscopus Ovetensis, cleri populique vota et preces interpretatus, petiit ut templum supra memoratum ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur. Cui petitioni libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi, statuimus, ut sacra aedes quam diximus, Deo consecrata in honorem Sanctae Mariae Magdalenae, ad titulum ac dignitatem Basilicae minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Mandamus praeterea ut ea serventur quae, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Novembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top