The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI EVANGELICA

VENERABILIBUS SERVAE DEI MARIAE A IESU SACRAMENTO (IN SAECULO:
 MARIAE VENEGAS DE LA TORRE) BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui evangelica consilia profitentur, Deum, qui nos prior dilexit (cf. 1 Io 4, 10), ante omnia quaerant ac diligant et in omnibus rerum adiunctis fovere studeant vitam absconditam cum Christo in Deo (cf. Col 3, 3), unde profluit et urgetur proximi dilectio in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem» (CONC. OECUM. VAT. II, Decretum Perfectae caritatis, 6).

In amore divino, qui intima communione cum Christo, ferventi pietate Eucharistica assiduaque oratione copiose est alitus, posuit Venerabilis Serva Dei Maria a Iesu Sacramentato (in saeculo Maria Venegas de la Torre) fundamenta spiritualis sui aedificii atque enixae industriae beneficae in aegrotos et pauperes, quorum mater, beneficiorum diligens auctrix atque splendens vitae exstitit exemplar.

Haec Evangelii vera testis in paroecia vulgo dicta Zapotlanejo, in Mexicana regione appellata «Jalisco», die VIII mensis Septembris anno MDCCCLXVIII orta est. Adhuc infans sub luce fidei ambulavit et simplicitate atque laetitia fecit Dei voluntatem. Aetate proficiens officium suum in Christi adsectatione et in apostolatu auxit, donec statuit omnia relinquere atque laudi Domini in aegrorum ministerio se omnino vovere. Ideo anno MCMV cuidam piarum mulierum communitati se iunxit, quae Guadalaiarae parvum valetudinarium pro pauperibus curabant. Illustravit hunc locum bonitate sua et, omnium aestimatione sibi conciliata, anno MCMXXI rectricis officium ei est concreditum. Dum munera sua, tam erga operis socias quam erga aegros, egregie exsequebatur, graves ecclesiastici viri eam hortati sunt ut hanc laicalem communitatem in vitae consecratae institutum commutaret. Persuasum habens hoc Dei voluntati congruere, opus aggresses est et Congregationem Sororum Filiarum a S. Corde Iesu condidit, quae anno MCMXXX approbationem canonicam ab Archiepiscopo Guadalaiarensi accepit. Eodem anno Venerabilis Serva Dei, una cum nonnullis sociis, religiosa vota perpetua est professa, quae semper pie servavit.

Ut generalis Antistita gubernavit sapienter suum Institutum, quod, Deo benedicente, plurimis membris novisque domibus cito auctum est. Materna sollicitudine sororum institutionem curavit nec non, aequa cum assiduitate, aegrotis, pauperibus cunctisque eius adiutorium exquirentibus astitit, quia ipsum patientem Christum in eis intuebatur. Humiliter Regni Dei incremento operam dedit atque in caritate et spiritu oblationis populo Mexicano serviit, Ecclesiae auctoritati plane subiecta. Firma voluntate spiritalique delectatione virtutes christianas exercuit, altumque perfectionis gradum est adepta. Enituit fidei splendore, caritatis fervore, spei firmitate. Virtutes cardinales eminenter exercuit atque regulam, quam amplexa erat, accuratissime conservavit.

Aetate provecta munus generalis Antistitae abdicavit, posteriores vero annos occulto in loco inter orationes degit. In fine gravi morbo afflicta est, quem fortitudine et aequo animo sustinuit. Die XXX mensis Iulii anno MCMLIX, meritis dives sanctitatisque fama insignis, vitam aeternam, quam semper appetivit, intravit.

Causa Canonizationis initiata est Processus Canonici celebratione, annis MCMLXXXI-MCMLXXXIII apud Curiam Archiepiscopalem Guadalaiarensem. Servatis de iure servandis, Nobis praesentibus, die XIII mensis Maii, anno MCMLXXXIX, promulgatum est Decretum, quo Venerabilem Servam Dei virtutes theologales, cardinales et adnexas in gradu heroico coluisse agnovimus. Interea, apud eandem Curiam Guadalaiarensem celebratus est Processus Canonicus de mira sanatione, anno MCMLXXXIII a Deo patrata et Venerabilis Servae Dei deprecationi attributa. Cum autem consuetae perquisitiones felicem habuissent exitum, die VI mensis Iulii anno MCMXCI coram Nobis promulgatum est Decretum super miro. Deinde statuimus ut Beatificationis sollemnis ritus die XXII mensis Novembris anno MCMXCII, ipso die sollemnitatis D.N. Iesu Christi Universorum Regis, in Urbe ageretur.

Hodie igitur hic ad Basilicam Petrianam inter Sacra hanc elocuti sumus beatificationis formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Iesus Posadas Ocampo, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Antonii López Aviña, Archiepiscopi Durangensis, Iosephi Fernández Arteaga, Archiepiscopi Chihuahuensis, Stanislai Alcaraz Figueroa, Archiepiscopi Moreliensis, Ephraem Ramos Salazar, Episcopi Chilpancingensis-Chilapensis, et Gilberti Valbuena Sánchez, Episcopi Colimensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregatione de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Christophorus Magallanes et viginti quattuor Socii et Maria a Iesu Sacramentato Venegas Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Christophori Magallanes et viginti quattuor Sociorum die vicesima quinta mensis Maii, et Mariae a Iesu Sacramentato Venegas die tricesima mensis Iulii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Sueta etiam oratione habita de vita, virtutibus ac martyrio Beatorum, quos modo publice diximus, eorumque in Dominum inque Ecclesiam filialem caritatem, indefatigatamque in proximum deditionem cum laudaverimus, omnibus Christifidelibus eos pietatis exemplar proposuimus, et deinde eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Novembris, in Sollemnitate D.N. Iesu Christi Universorum Regis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top