PAROECIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE
VIRGINIS A VISITATIONE DICATUM
QUOD EST IN WADOWICE IN CATALOGUM
BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – De memoria minime excidit Beatae Mariae Virginis
a Visitatione templum quod in oppido Wadowice locatur, quod priore aetate
frequentare consuevimus, in quo vero christianam institutionem tanquam lac,
florentes aetate, suximus. Ibidem exinde nonnullae asservantur res pulchrae
visu, quae testificantur praeteritorum fidelium pietatem et in Virginem Mariam
cultum. Congruentes igitur repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae
nuper admovit Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E. Cardinalis Macharski,
Archiepiscopus Metropolita Cracoviensis, qui flagitavit ut Beatae Mariae
Virginis templum ante memoratum, quod die XXV mensis Martii superioris anni Nos
ipsi in Polonia deversantes inter Basilicas Minores rettulimus, iuribus et
privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos
usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio idemque in
numero Basilicarum Minorum adscriptum, omnibus iuribus et privilegiis templis
his consentaneis exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae
Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus
minime officientibus quibuslibet.
Ceterum anteacto aevo fidei clara loca ista dederunt documenta atque de re
christiana significata est laudabilis sollertia. Nunc novo suscepto vigore
animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora speramus fore fideles
ut ibidem patrent eximiasque testificationes dent in caelestem Matrem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Ianuarii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana