TEMPLUM PAROECIALE SANCTI IOSEPH ET
DOMINAE NOSTRAE
A SACRO CORDE IESU, QUOD IN URBE MEXICOPOLI EXSTAT,
AD
BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Mexicopoli, in celebri atque amplissima urbe,
exstat templum paroeciale Sancti Ioseph et Dominae Nostrae a Sacro Corde Iesu
miris artis operibus clarum, quod fuit et prima paroecia Novae Hispaniae et
sedes Primi Concilii Provincialis Mexicani. Ibi pariter a fidelibus loci
finitimarumque regionum pie colitur gratiosa imago Deiparae eodem titulo
invocatae, quae die XXVI mensis Septembris anno MCMXLVIII nomine et auctoritate
Summi Pontificis Pii Pp. XII, Decessoris Nostri rec. mem., aureo diademate
coronata est. Praeterea constat eandem ecclesiam notum esse centrum spiritualis
vitae operumque pastoralium et caritatis praesertim in egenos, aegrotos et
senes. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Ernestus S.R.E. Cardinalis Corripio
Ahumada, Archiepiscopus Metropolita Mexicanus, litteris die III mensis
Septembris superiore anno datis, etiam Episcoporum Auxiliarium clerique
populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae
Minoris honestaremus, Nos tam sollertis ac dignissimi Praesulis precibus
perquam libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis
de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica
Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum
paroeciale, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris
aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Mexicano Pastori eiusque clero
ac populo Nobis carissimis. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum
ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Ianuarii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana