The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PRAECLAROS

SANCTUS IOANNES A CRUCE, PRESBYTER ET ECCLESIAE DOCTOR,
 CONFIRMATUR PATRONUS APUD DEUM POËTARUM SEU
CARMINUM SCRIPTORUM, QUAE HISPANICA LINGUA EXARANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclaros poëtas humani generis merito recensetur Sanctus Ioannes a Cruce, presbyter et doctor Ecclesiae, vitae sanctitate, sapientia et mystica disciplina insignis, qui divini amoris afflatu motus et Hispanica usus lingua plurima mirabiliter composuit carmina, quae legentium vel audientium animum sublimi quidem arte poetica alliciunt ad supernam Pulchritudinem, ad aeternum Verum et ad infinitum Bonum. Constat praeterea carminum scriptores catholicos, praesertim eos, qui loquuntur Hispanice, eundem Sanctum virum et magni facere et poesis magistrum sequi et peculiari cultu venerari. Qua de re, Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Suquía Goicoechea, Archiepiscopus Metropolita Matritensis etiam nomine Coetus Episcoporum Hispaniae una cum Venerabili Fratre Nostro Nicolao a Iesu S.R.E. Cardinali López Rodríguez, Archiepiscopo Metropolita Sancti Dominici atque Praeside Consilii Episcopalis Latini Americani, vota Academiae «de Juglares de Fontiveros» nuncupatae atque aliarum Institutionum Academicarum et carminum scriptorum excipientes, electionem Sancti Ioannis a Cruce in Patronum apud Deum poetarum seu carminum scriptorum, quae Hispanica lingua exarantur, rite probarunt atque litteris die VII mensis Maii ac die VII mensis Octobris superiore anno datis petiverunt ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmentur. Nos vero, Qui eiusdem incliti Sancti vitam et opera probe novimus atque existimamus itemque Academiae, quam diximus, honoris causa Sodalis sumus, cum hasce electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse constet, enixis precibus libentissime obsecundandum esse putamus. Quapropter iis comprobatis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctum Ioannem a Cruce poetarum seu carminum scriptorum, quae Hispanica lingua exarantur, Patronum apud Deum confirmamus, factis omnibus iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Minime sane dubitamus quin concessus honor in religionis bonum inque poetarum catholicorum, qui Hispanice loquuntur, spiritualem profectum cedat pariterque singulari decore cumulet recentia sollemnia, quae acta sunt ob IV expletum saeculum ab obitu tam magni viri, Dei praeconis, restitutoris Carmeli Ecclesiaeque luminis. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Martii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top