The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PLURIMOS

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI IOANNIS BAPTISTAE
SUB TITULO «A DECOLLATIONE», IN OPPIDO V.D. CHOJNICE,
IN DIOECESI PELPLINENSI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter plurimos sanctos ab Ecclesia renuntiatos fidelibusque ob viva virtutum exempla propositos iure meritoque Ioannes Baptista praecipue est recensendus, qui paravit viam ante Christum et maximus fuit inter natos mulierum (cf. Mt 11, 10-11). Libentes ergo accepimus postulationem Venerabilis Fratris Ioannis Szlaga, Episcopi Pelplinensis, ut templum, ubi Sancti Ioannis Baptistae cultus viget eiusque martyrii testimonium plurima iam saecula a sacerdotibus praedicatur et a Christifidelibus piissime colitur, dignitate basilicae Minoris exornaretur. Certiores facti hanc aedem aequo modo etiam architectonice et liturgice commendari, eiusmodi petitioni sine mora concedimus, confisi sane fore ut, intercedente Sancto Ioanne Baptista, hoc privilegium ad populi Dei illius regionis unitatem eiusque devotionis emolumentum haud parum conferat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis in oppido vulgo dicto Chojnice, in dioecesi Pelplinensi, Deo dicata in honorem S. Ioannis Baptistae Decollati, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top