VENERABILI DEI SERVAE MARIAE S. CECILIAE
ROMANAE
BEATORUM HONOREM DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ecce sto ad hostium et pulso: si quis audierit
vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et cenabo cum illo, et
ipse mecum» (Ap 3, 20).
Qui verbum Domini audit et in eius dilectione manet, eius familiaritate
fruetur et accumbet in regno eius (cf. Lc 13, 29). Hoc est praeconium, simplex
quidem et mirum, quod Ecclesiae terrarumque orbi reliquit Soror Maria S.
Ceciliae Romanae (quae saeculari nomine vocabatur Dina Bélanger), quae a
pueritia Evangelio obtemperavit Christoque cor suum aperuit, qui eandem supernis
donis locupletavit et suae dilectionis ad mensam accumbere est passus. Tam alta
vivaque fuit coniunctio cum Iesu, ut cum S. Paulo dicere posset: «Vivo autem
iam non ego, vivit vero in me Christus» (Gal 2, 20).
Haec divini Magistri vera discipula, Octavio Bélanger et Seraphina Matte orta
est, catholicis ferventibus, Quebecensi in urbe in Canadia, die XXX mensis
Aprilis anno MDCCCXCVII eodemque die gratiae donum per baptismum accepit. Decem
annos nata, primum ad eucharisticum convivium pientissime accessit. Eucharistia
principem locum in eius affectibus obtinuit vimque pariter praebuit eandemque
in perfectionis christianae itinere comitata est, quod iam tum decurrere
libenter studioseque incohavit. Humanam quoque et culturalem institutionem
curiose coluit et plectrocymbali prospere incubuit in artem, magistrae diploma
assequens. Crebrescenti Dei amore concitata et animarum, Corporis Mystici
Christi vitam participavit. Die tandem XI mensis Augusti anno MDCCCCXXI,
antiquum vehemensque optatum explere potuit, in urbe Sillery ingressa
Congregationem Religiosarum Iesu et Mariae, quam iuventutis instituendae causa
Beata Claudina Thevenet condiderat. Propensa voluntate Spiritus Sancti motui
obsecundabat suique oblita nihil aliud concupivit quam Sponsi suae animas
voluntatem pure libenterque persequi et Immaculatam Deiparam laudare. Regulam
et vota religiosa egregie observavit atque sollicitudinem amoremque in sorores
discipulasque quas musicam docebat vertit. Si quidem certis temporibus dumtaxat
eius navitas externa circumscribebatur ob haud firmam valetudinem, operositas
autem interior vehemens fuit et dives, mira luce circumfusa et fructuum uber. A
mundi vanitate soluta et a mundanis bonis seiuncta, omni ope Dei necessitudinem
conquisivit, quem dilexit cuique humiliter et penitus dediticia inservivit. Unum
esse cum Christo valde cupiens, privilegio quodam aerumnas passionis
spiritalisque coniunctionis cum Domino spiritales delicias degustavit, qui anima
paene fuit eius animae eiusque amoris fons et regula. Eadem sensit quae fuerunt
in Christo Iesu (cf. Ph 2, 5), idcirco deprecatione et abnegatione animarum
sanctificationem fovit et Dei regni incrementum. Gravis ipse morbus, qui eam
haud paucos annos corripuit, veluti eius amoris alimonia locuples fuit eiusque
apostolici studii. Lampade accensa munita, vitam aeternam est ingressa die IV
mensis Septembris anno MCMXXIX, fama sanctitatis circumfusa. Canonizationis
Causa apud Curiam Quebecensem incohata est anno MCML. His completis quae ius
praescribit, Nobis coram, die XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX decretum prodiit,
quo agnovimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque
adnexas exercuisse. Apud Curiam interea Bathurstensem in Canadia canonica
inquisitio peracta est de sanatione quadam miraculosa, anno MCMXXXIX patrata et
Dei Servae intercessioni adscripta. Cum autem felicem exitum habuissent suetae
inquisitiones, die X mensis Maii anno MCMXC decretum super miro prodiit.
Statuimus igitur beatificationis ritum die XX mensis Martii anno MCMXCIII
celebratum iri.
Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam: «Nos, vota Fratris
Mauritii Couture, Archiepiscopi Quebecensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum
in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabilis Serva Dei Dina Bélanger Beatae nomine in posterum appelletur eiusque
festum die ipsius natali, id est quarts Septembris, in locis et modis iure
statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Martii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana