«Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona et
glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est» (Mt 5, 16). Politicis motibus,
socialibus agitationibus vique subversa in natione, Beata Claudina Thévenet
fidei caritatisque lumen effudit, fideliter Dei voluntatem faciendo et odium
venia restinguendo, superbiam humilitate, nimium sui amorem proximi dilectione,
praesertim iuvenum feminarum, quarum fuit ipsa tenerrima mater et sapiens
institutrix.
Haec Domini digna discipula, quae prorsus bene de mulierum
humana christianaque progressione meruit, Lugduni die XXX mensis Martii anno
MDCCLXXIV Filiberto Thévenet et Maria Antoniola Guyot, opulentis mercatoribus,
nata est. Postquam a Benedictinis monialibus abbatiae S. Petri instituta est,
domum revertit ibidemque lenis, facilis promptaque multum fratribus sororibusque
profuit. Eius iuventutis tranquillitas Gallicis rerum commutationibus vehementer
affecta est, cum Lugduni deflendos eventus experta est a regiminis copiis
obsessi cumque impotens neci interfuit duorum suorum fratrum, qui antequam
necarentur hanc protulerunt cohortationem, quae in eius vita vestigium
permanens reliquit: «Claudina, ignosce eis quemadmodum et nos ignoscimus».
Inde, divina gratia sustentata suisque sanctis propositis, sese ad medendum
vulneribus dedidit, quae rerum Gallica commutatio intulit. Pro comperto quidem
cum haberet Dei ignorationem praecipuam esse causam aerumnarum populi,
desiderium deferendi Eum ad omnes in ipsius animo exstitit. Andrea Coindre
presbytero iuvante, in puellas iuvenesque mulieres omnium ordinum se convertit,
atque usque ad vitae suae novissimos dies operam dedit ut Iesum ac Mariam
cognoscerent et amarent, ipsaeque, consentanea institutione imbutae, in
societatem immitterentur. Anno MDCCCXVI «Providentiam S. Brunonis» condidit, locum scilicet ubi curabantur et colebantur
derelictae puellae, ipsaeque ad congruentem artem informabantur. Eodem anno
interfuit institutioni Piae Unionis Sacri Cordis cuius fervida fuit praeses.
Anno MDCCCXVIII, mentem assequens P. Coindre, Congregationem Dominarum Ss.
Cordium Iesu et Mariae instituit, quae posthac vocata est «Congregatio
Religiosarum Iesu et Mariae», quamque canonice Administrator Apostolicus
Aniciensis anno MDCCCXXIII comprobavit. Paulo post Beata, quae interea nomen
Mariam a S. Ignatio ceperat, religiosa vota nuncupavit et Antistita generalis
electa est, quod officium usque ad mortem sustinuit. Cum ingenio, actuositate
virtutibusque eximiis praestaret, magna cum prudentia Institutum suum rexit,
divino auxilio prorsus innisa et fortis difficultates sustinens, quae haud
paucae fuerunt nec breves. Sorores suas quoque instituendas egregie curavit,
quas verbo et praesertim exemplo docuit Dei voluntatem servare, Ecclesiam
animasque amare, sui deditionem, Regulam observare. Deinde impulit suas ut
veluti matres essent pro puellis iuvenibusque mulieribus, quae earum curis
concredebantur, atque omnes aeque tractarent. «Istud tantummodo sino:
pauperrimas quasque, miserrimas et male affectas anteponi: has utique valde
diligite».
Suum apostolatum interiore vita, coniunctione cum Deo,
continuata precatione, erga Eucharistiam et Ss. Corda Iesu et Mariae pietate,
gratiae motibus parendo, aluit. Summa diligentia, perseverantia et spirituali
delectatione christianas virtutes exercuit, fidem praesertim, spem et caritatem,
eaque perfectionis magnum gradum obtinuit. Inde a pueritia semper studuit vitam
degere Domino dignam Eique in omnibus rebus placere. Quam rem constat fuisse non
tantummodo desideratam, sed propositum firmum et effectivum officium, in quodam
vitae genere explicatum, ad Dei gloriam et ad Christi regnum aedificandum in
illius temporis societate, ad misericordiae spiritualis corporalisque opera
facienda. Hunc ob morem Evangelio accommodatum, iam in vita sancta habebatur
atque eadem opinio permansit post mortem, quae Lugduni occurrit die III mensis
Februarii anno MDCCCXXXVII.
Canonizationis causa incohata est solummodo anno MCMXXVI
atque rebus peractis iure illius temporis statutis, Summus Pontifex Paulus Pp.
VI die VI mensis Februarii, anno MCMLXXVIII, declaravit Matrem Mariam a Sancto
Ignatio heroum in modum exercuisse virtutes theologales, cardinales hisque
coniunctas. Post editum decretum super miro, Nos Ipsi, die IV mensis Octobris
anno MCMLXXXI, beatificationis ritum peregimus. Proxime, Beatae Claudinae
canonizationis causa, apud Curiam Mercedensem processus canonicus celebratus
est de mira sanatione quadam, quae anno MCMLXXXVI acciderat et deprecationi
eiusdem Beatae erat adscripta. Eventu inquisito felici cum exitu, Nobis coram,
die XI mensis Iulii anno MCMXCII, decretum super miro prodiit. Deinde sententiis
Patrum Cardinalium et Episcoporum suffragantibus in Consistorio coadunatorum
die XI mensis Decembris subsequentis, statuimus ut canonizationis ritus Romae
die XXI mensis Martii anno MCMXCIII celebraretur.
Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam: «Ad
honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatas
Claudinam Thévenet et Teresiam a Iesu "de los Andes" Sanctas esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti».
Quibus verbis dictis, has Litteras Decretales confici et
expediri iussimus, ac de novis Sanctis earumque virtutibus sermonem habuimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et vicesimo
mensis Martii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio,
Pontificatus Nostri quinto decimo.
EGO IOANNES PAULUS II
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana