«Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem
diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum»
(Io 14, 21).
Tota Christi amore capta, Beata Teresia a Iesu (in saeculo Ioanna Fernández
Solar) Evangelii praecepta perfecte ac laetanter servavit et, corde inanibus
mundi rebus libero, vitam suam adorationi, laudi Deique servitio consecravit ac
plenum invenit gaudium in divinorum mysteriorum contemplatione atque in
coniunctione cum Salvatoris cruce, qui quidem illam dignam fecit, quae ad eius
sederet mensam eiusque vultum videret.
Iuvenis haec Domini discipula, Carmeli Teresiani Americae Latinae sanctitatis
primitiae, Sancti Iacobi in Chile nata est die XIII mensis Iulii anno MCM
locupletibus ac sincere christianis parentibus, qui eam Deum amare super omnia
docuerunt. A pueritia in fidei lumine ambulavit et a Virgine Maria quasi manu
ducta, quam filiae pietate et fiducia venerabatur, obviam Christo se dedit,
quocum miram fecit amicitiam, quae aucta est ac solidata post primam Communionem
acceptam, quam ardenter exoptaverat. Eucharistico Pane confirmata, quem crebro
sumebat, alacrius fervidiusque est in perfectionis christianae via progressa,
familiaritatem cum Iesu colendo, cooperando redemptionis operi seseque
castigando. Dum in studia incumbebat apud Sorores a Sacro Corde, statuit se Deo
consecrare et privatum castitatis votum nuncupavit, ad quod postea votum
addidit nullum voluntarium peccatum committendi. Dum exspectabat quoad
Carmelitarum Discalceatorum Ordinem ingrederetur, altius divini Sponsi cor
penetravit, adeo ut cum eo crucifigi cuperet pro peccatorum conversione et
sacerdotum sanctificatione. Caritatis ignis, qui in eius spiritu flagrabat,
lucem circumfundebat et calorem, admirationem excitans familiarium, aequalium ac
pauperum, quibus libenter spiritale et materiale praebebat auxilium. Vere
incrementi regni Dei studiosa, instrumentum fieri gratiae docilius in dies
nitebatur, apostolatus operibus se dedebat bonumque Christi ubique effundebat
odorem.
Die VII mensis Maii anno MCMXIX, iam tum sanctitate dives, dilectam familiam
in perpetuum reliquit et summa cum laetitia ingressa est inter Carmelitides
Discalceatas pauperis monasterii Sancti Spiritus in urbe de Los Andes siti; ubi
paulo post vestem religiosam induit et novitiatum iniit. Ei in religione
impositum fuerat hoc nomen: Teresia a Iesu. Fidelis voluntatis Dei exsecutio,
diligens Regulae observantia, silentii, contemplationis ac sacrificii amor
pretiosae fuerunt margaritae quae eius ornaverunt animas, caritatis sitientem
et devotionis pro animarum salute eandemque spirituali studio flagrantem. Ante
tabernaculum et ante crucem orabat, et sub inspiratione et ad exemplum
legislatricis Matris Carmeli S. Teresiae a Iesu Abulensis, obsecrabat et
expiabat pro mundi redemptione, deprecationis cruciatuuinque vi apostolatum
animans missionariorum atque sacerdotum, quorum se sororem habebat. Cum Iesu
et sicut Iesus hostia voluit esse immaculata, in continuum sacrificium pro Dei
gloria oblata, divinique Magistri exemplum imitans in sua religiosa Communitate
in habitu esse voluit humilitatis atque servitii.
Eius terrena ad caelestem civitatem peregrinatio celeriter metam attigit.
Hebdomada sancta anni MCMXX typho aegrotavit. Acerbis vexata doloribus cum
lucerna accensa vesteque nuptiali in aeternitatem intravit die XII mensis
Aprilis, facta professione religiosa «in articulo mortis».
Sanctitatis fama, quam viva sibi comparaverat, multum vulgata est: quam ob
rem Episcopus Sancti Philippi canonizationis Causam inchoavit. Rebus peractis
iure statutis, die XXII mensis Martii anno MCMLXXXVI promulgatum est decretum
super virtutibus heroicis ac die XVI mensis Martii subsequentis anni decretum
super miro. Sollemnis beatificationis ritum ipsi celebravimus die III mensis
Aprilis anno MCMLXXXVII Sancti Iacobi in Chile, per Nostram illius dilectae
nationis pastoralem visitationem. Haud multo post aliud feliciter sane
Providentia sanctitatis Sororis Teresiae a Iesu dedit signum. Namque die VII
mensis Decembris anno MCMLXXXVIII Sancti Iacobi in Chile miraculum est factum
novae Beatae ascriptum. De eo processus canonicus est actus; deinde prospero
exitu apud Congregationem de Causis Sanctorum consuetae factae sunt
indagationes ac die XI mensis Iulii anno MCMXCII coram Nobis decretum super miro
est promulgatum. Postea, auditis sententiis affirmantibus Patrum Cardinalium
atque Episcoporum in Consistorium congregatorum, die XI mensis Decembris eodem
anno statuimus ut canonizationis ritus Romae celebraretur die XXI mensis Martii
anno MCMXCIII.
Hodie igitur, in Vaticana Basilica beato Petro Apostolo dicata, inter Missae
sollemnia pronuntiavimus hanc formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae
Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,
auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatas Claudinam Thévenet et Teresiam a
Iesu "de Los Andes" Sanctas esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eas in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere. In nomine Patris et Filli et Spiritus Sancti. Quibus inter
plausus studiosos prolatis vocibus alacriter sumus ipsi adgressi novensilis
huius caelitis Beatae collustrare singillatim virtutes vitaeque praedicare
laudes, unde universus Ecclesiae populus nova perciperet morum christianorum
exempla validaque eam ad imitandam incitamenta ut Teresiana ipsa vivendi
precandique consuetudo suos ista etiam aetate parere posset salutares passim
effectus. Quae vero per has Litteras decrevimus nunc et in posterum firma
rataque esse volumus, rebus contrariis quibuslibet minime obstantibus».
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana