The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN HELIOPOLITANA REGIONE

TEMPLUM CATHEDRALE SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
A FATIMA, QUOD IN HELIOPOLITANA REGIONE CAIRI EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In Heliopolitana regione Cairi, amplissimae urbis principis Aegypti, clarum exstat templum sanctuarium Beatae Mariae Virginis a Fatima ad quod Christifideles omnium rituum et confessionum necnon Muslimi ipsi atque pii peregrinatores undique gentium frequenter accedunt veneraturi decoram imaginem eiusdem Virginis, quam Pius Pp. XII, Decessor Noster fel. rec., isti templo dono dedit anno MCMLIII. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Ibrahim Sarraf, Episcopus Cahirensis Chaldaeorum, litteris die VII mensis Ianuarii hoc anno datis, nomine quoque cleri populique sui petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, intenti ad ea per quae ferventius Christifidelium excitentur cultus ac devotio erga praecelsam Dei Genetricem, eius Pastoris preces libentes audiendas esse putamus. Ex sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute, perpetuumque in modum templum cathedrale sanctuarium, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, factis omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratan esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top