ECCLESIA PAROECIALIS SANCTI LAURENTII,
DIACONIS ET MARTYRIS,
QUAE IN URBE «ASHEVILLE» INTRA FINES CAROLINAE
DIOECESI EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclaras sacras aedes Carolinanae
dioecesis novimus merito haberi ecclesiam paroecialem Sancti Laurentii, diaconi
et martyris, in urbe «Asheville» sitam, quae structurae genere «Hispanico»
aedificata ac praestans quidem miris artis operibus, nota est sedes spiritualis
vitae operumque pastoralium et caritatis necnon oecumenici motus. Qua re, cum
Venerabilis Frater Ioannes Franciscus Donoghue, Episcopus eiusdem dioecesis,
litteris die XII mensis Februarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui
nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris
honestaremus, Nos peculiare benevolentiae Nostrae documentum dilectis
Carolinanis filiis cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus
libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica
usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam
paroecialem, de qua mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
decoramus, factis omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris
aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
editum, servanda sunt. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratan
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.
ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana