IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO
«MATER MISERICORDIAE»
INVOCATAE, QUAE PIE SERVATUR IN SACELLO
CATHEDRALIS
TEMPLI BIALOSTOCENSIS, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR
«NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles Bialostocenses singulari pietate
colunt gratiosam imaginem Beatae Mariae Virginis titulo «Mater Misericordiae»
invocatae, quae in similitudinem clarissimae Deiparae Vilnensis depicta,
religiose servatur in sacello cathedralis templi eiusdem urbis, quod Nosmet
Ipsi, cum fungebamur munere Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis, die XXVII
mensis Novembris anno MCMLXXVII sollemni ritu consecravimus, eadem imagine
lustrali aqua aspersa. Qua re, cum Venerabilis Frater Archiepiscopus
metropolitanae Sedis Bialostocensis, litteris die XII mensis Decembris superiore
anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut imago, quam diximus,
Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiretur, Nos, paternae
benevolentiae documentum tam dilectis filiis cupientes praebere, enixis precibus
libentissime obsecundandum esse putamus. Ex sententia igitur Congregationis de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica
potestate usi, sacrorum Antistiti Bialostocensi partes committimus ut imagini
Beatae Mariae Virginis titulo «Mater Misericordiae» invocatae et in ecclesia
cathedrali Bialostocensi pie custoditae, Nostro nomine et auctoritate, quo die
velit, pretiosam imponat coronam, secundum probatum liturgicum ritum. Minime
vero dubitamus quin concessus honor in catholicorum fidelium Bialostocensium
spirituale bonum cedat pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem
venerantur imaginem, ad colendam Dei Genetricem magis magisque incitentur.
Denique volumus ut hae Litterae accuratae serventur et cunctos suos effectus
legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana