The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CARITAS CHRISTI

VENERABILI SERVO DEI LUDOVICO A CASAUREA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Caritas Christi urget nos» (2 Cor 5, 14). Dilectio quam Christus humanitati in sua morte redemptrice demonstravit quamque omnibus hominibus, peculiariter per Eucharistiae sacramentum adhuc donare pergit in quo totum bonum spirituale Ecclesiae continetur (cf. Presbyterorum ordinis, 5), appetitio visque fuit indefessae operae caritatis Venerabilis Ludovici a Casaurea, qui singularis fuit Frater Minor itemque eximius Ecclesiae Neapolitanae filius.

Hac vulneratus dilectione, dum divinam Eucharistiam adorabat, novus homo factus est in Christo, usque ad discessum beatum de hac vita uno perductus studio non sibi vivendi sed ei qui pro nobis mortuus est et resurrexit (cf. 2 Cor 5, 15) et cuius amor omnem creaturam complectitur.

Casaureae ortus, in Neapolitana provincia, a Vincentio et Candida Zenga, die XI mensis Martii anno MDCCCXIV, Archangelus Palmentieri anno MDCCCXXXII inter Fratrum Minorum sodales est receptus, quos in vicino conventu oppidi, quod Afragolam vocant, cognoverat. Presbyterali ordinatione anno MDCCCXXXVII suscepta, P. Ludovicus plerumque se studio dedit et institutioni philosophiae, mathematicae et physicae. Gratia deinde permotus, quae ardorem caritatis pro Christi pauperibus in eo concitaverat, socialibus pariter necessitatibus compulsus, Venerabilis Ludovicus S. Pauli sibi sumpto proposito: «Omnibus omnia factus sum» (1 Cor 9, 22), ab anno MDCCCXLVII complura caritatis opera incohavit, quae omnia ab ardenti amore erga Christum et omne genus patientes manabant.

In suo Testamento, anno MDCCCLXXVII, P. Ludovicus magna cum simplicitate confessus est: «Dominus dulcissimo amore ad se vocavit et interminata caritate me in vitae itinere direxit... Iesu Christi amor cor meum vulneraverat, latus meum et meas manus, pedes meos, corpus meum... atque semper clamabam: aut amor aut amore mori!». Dei amor flamma fuit quae magnum incendium concivit in huius flagrantis testis de Patris misericordia corde. Ipse non solummodo dilectionem pro pauperibus declaravit, sed Ioannis Apostoli servans mandatum: «Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (1 Io 3, 18), eandem in servitium pro quovis humano derelictu proque aperta paupertate vertit. Sanctos imitans, qui difficilibus temporibus a muneribus aetatis suae non se subtraxerant, officia consulto sustinuit pro sui temporis societate, peculiariter pro paupertatis gravibus generibus, qua ipsa premebatur, corde cum misericordi in suae gentis eventus resque infelices cotidianas descendens.

In eo fuit et operata est boni Samaritani caritas, qui omni homini adest in corpore et in spiritu sauciato eique spem tribuit atque consolationem (cf. Messale Romano, 2a ed. italiana, Roma 1983, Prefazio comune VIII). Institutum ideo condidit «Opera degli Accattoncelli» vocatum, ut adulescentes Neapolitani vagantes reciperentur, hospitia condidit pro surdis mutisque, caecis, senibus, pupillis et strumosis; ephebea condidit, scholas, officinas typographicas, colonias agrestes, mensas, musicorum globos, aliaque complura quae cor, tanquam mare latissimum, ei suadebat. Ut catholicus cultus proveheretur Neapoli «Academiam Religionis et Scientiae» instituit, aliaque provida culturalia opera, eximiis illius aetatis iuvantibus hominibus.

Cum conscius sibi esset «Africam esse Africae convertendam» Neapoli clara «Collegia Parvulorum Nigrorum» condidit, ut Afri adulescentes christiana doctrina imbuerentur, quos ipse praecones voluit in eorum immensa Continenti.

Tempora praecurrens Concilii Vaticani II, Laicorum apostolatum provexit atque Actionis Catholicae, praeter Ordinem Franciscalem Saecularem, ex cuius gremio actuosissimos adiutores in caritatis operibus assumpsit, quibuscum duas Congregationes religiosas instituit, Fratrum scilicet Caritatis vel Ravarum et Sororum Franciscalium a Sancta Elisabeth vel Ravarum.

Ab innumeris iis defletus quos beneficiis affecerat, caritatis apostolus Neapoli obiit, die scilicet XXX mensis Martii anno MDCCCLXXXV.

Societati a Deo seiunctae et ab Evangelio aversae, Venerabilis P. Ludovicus a Casaurea miraculum credibile reddiderat amoris qui spem felicioris vitae certam reddit. Miraculum quoddam fuit ipse suis aequalibus, «Dei homo – quemadmodum Beatus Bartolus Longo scripsit – qui in mente sua Franciscum Asisiensem effingebat et in corde Vincentium de Paul».

Ludovicus a Casaurea exemplar est ad nostram aetatem accommodatum «contentionibus et discordiis laceratam» (Messale Romano, Preghiera eucaristica della Riconciliazione II, Prefazio), et Ecclesiae quae eundem respicit veluti laetum pacis reconciliationisque nuntium, qui vi actuosae suae caritatis, nos ad germanas ecclesiales communitates aedificandas compellit, in quibus caritas floreat in laetitia et in spei certis definitisque signis. Tanta fuit sanctitatis fama qua Dei Servus afficiebatur, ut eius canonizationis Causa, eodem anno quo mortuus est agi coepta sit, apud curiam Neapolitanam. His expletis quae ius praecipiebat, die XIII mensis Februarii anno MCMLXIV Summus Pontifex Paulus VI Ludovicum a Casaurea heroum in modum exercuisse virtutes theologales, cardinales et iisdem coniunctas declaravit. Felici deinde exitu mira coniecta sanatio pervestigata est, quae accidit Salerni anno MDCCCLXXXV. Nobis coram die XI mensis Iulii anno MCMXCII, super miro decretum prodiit. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis Romae celebraretur die XVIII mensis Aprilis sequentis anni.

Hodie igitur inter sacra hanc diximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Michaëlis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Francisci Macharski, Archiepiscopi Cracoviensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ludovicus a Casaurea, Paula Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Maria Angela Truszkowska et Faustina Kowalska, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ludovici a Casaurea die trigesimo mensis Martii; Paulae Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio die vicesimo sexto mensis Februarii; Mariae Angelae Truszkowska die decimo mensis Octobris et Faustinae Kowalska die quinto mensis Octobris in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Aprilis anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top