The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONFITEMINI DOMINO

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE FAUSTINAE KOWALSKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius» (Ps 117, 1). «Misericordias Domini in aeternum cantabo» (Ps 88, 2).

Opus nostrae Redemptionis intime coniunctum est cum opere misericordiae divinae, amoris Dei, qui in Corde Filii Dei in terram descendit. Per Verbum Incarnatum Deus demonstrat altam abyssum misericordiae suae, in redemptione enim hominis perfectissimo modo revelatur infinita eius misericordia erga hominem.

Venerabilis Serva Dei, in saeculo Helena Kowalska, Stanislao Kowalski et Marianna Babel, catholicis ferventissimis, in pago Głogowiec, Poloniae centralis, die vicesimo primo mensis Augusti anno MCMV nata est et secundo die vitae suae gratiae baptismi donum accepit. Novem annos nata primum ad eucharisticum convivium pientissime accessit. A septimo iam anno suae aetatis a Deo se ad vitam religiosam vocari sentiebat. Vita eius spiritualis christocentrica et sacramentalis facta est, continuae consuetudinis cum Christo abscondito in Sanctissimo Sacramento. Quaerendo Deum in eius domo, in tabernaculo Eum invent et semel ibi inventum numquam deseruit.

Inde ab initio sex per annos vitae religiosae, quam ingressa est vicesimo anno suae vitae, Christus servam Dei accuratissime educavit, praeparans eam ad munus apostolae infinitae Suae misericordiae, munus cuius fuit patefacere mysterium divinae misericordiae ac evocare in memoriam animae hanc fundamentalem veritatem fidei: Deus est amor et misericordia.

Ipsa imprimis experta est gratiam misericordiae: «Misericordia Dei in anima mea», posuit in capite primi fasciculi diarii. Usque ad finem suae vitae Christo fidem servavit et persecuta est omnia eius mandata ac desideria. Ex toto immersit se in amorem Christi; quod tamen minime impedivit eam fideliter adimplere omnia officia laboris et socialis communionis. Maria Faustina conscia fuit se esse missam a Christo cum Eius misericordia.

Unusquisque sanctorum unam praecipue proprietatem Dei in sua vita perficere conatur, Maria Faustina desiderio sponsali cupivit ac quaesivit in se proprietatem misericordiae Christi ingenerare. Finis eius vitae fuit benedicere misericordiae Christi eamque glorificare, oculis misericordiae, corde misericordi omnes homines aspicere.

Amore Christi inflammata modo heroico cum ardore, constantia ac perseverantia suum iter spirituale perfecit. Instrumentum docile in manibus superiorum in multis domibus Congregationis in laboribus humillimis constanti alacritate excellebat. Sanctitas Mariae Faustinae eximie apta est nostris temporibus praecipue ob eius simplicitatem, quae accessibilem omni homini imitationem misericordiae Christi reddit et quae in eius vita abscondita apparet. Lampade amoris Christi misericordis accensa ac munita vitam aeternam ingressa est die quinto mensis Octobris anno MCMXXXVIII, trigesimum tertium annum nata.

Canonizationis Causa Servae Dei Mariae Faustinae apud Curiam Cracoviensem inchoata est anno MCMLXV. His completis quae ius praescribit, Nobis coram, die octavo mensis Februarii anno MCMXCII decretum prodiit, quo agnovimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque annexas exercuisse. Apud Curiam interea Cracoviensem et Bostoniensem inquisitio peracta est de sanatione quadam mira, anno MCMLXXXI peracta et Dei Servae intercessioni adscripta. Cum autem felicem exitum habuissent suetae inquisitiones, die vicesimo primo mensis Decembris anno MCMXCII decretum super miro promulgatum est. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die duodevicesimo mensis Aprilis anno MCMXCIII celebraretur.

Hanc igitur hoc die in foro ad Basilicam Vaticanam Sancto Petro Apostolo dicatam spectante inter sacra diximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Michaëlis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Richardi Mariae Caries Gordo, Archiepiscopi Barcinonensis et Francisci Macharski, Archiepiscopi Cracoviensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ludovicus a Casaurea, Paula Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Maria Angela Truszkowska et Faustina Kowalska, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ludovici a Casaurea die tricesima mensis Martii; Paulae Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio die vicesima sexta mensis Februarii, Mariae Angelae Truszkowska die decima mensis Octobris et Faustinae Kowalska die quinta mensis Octobris in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his decrevimus Litteris nunc et in posterum vim habere volumus rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top