VENERABILI SERVAE DEI PAULAE MONTAL
FORNÉS
A S. IOSEPHO DE CALASANCTIO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Sanctum timorem Dei puellulas edocere cupio,
ut familiae salvae fiant». Hoc erat effatum, quo Serva Dei Paula Montal Fornés
etiam apostolicas suas definiebat partes, quas scilicet, ut mulieres proveheret
et salvae ita familiae fierent societasque transformaretur, omni humana et
christiana educatione puellulis et adulescentibus tradita, ad effectum adduxit.
Negotium illo tempore urgens nostroque adhuc praesens.
Haec Venerabilis Serva Dei in oppido Hispanico «Arenys de Mar» die XI
mensis Octobris nata est anno MDCCXCIX, primo loco genita a Raimundo Montal et
Vincentia Fornés, qui, ambo in viduitate olim relicti, alteris iustis nuptiis
deinde inter se cunt iuncti, a quibus bene secundum instituta Evangelii educata
est. Mortuo patre, cum opus arcariae inire adulescens coepisset, laborem in se
experiens, dilucide ac perspicue intellexit mulierum integram progressionem in
civili societate et in Ecclesia comparandam esse, magno spectato momento et
effectu earum apud familiam et societatern iam ad machinalem industriam
artemque pertinentes; sed opportuna in mulieribus educatio adhuc desiderabatur.
Docilis ad gratiam, cum ad id opus a Deo vocari consciret, anno MDCCCXXIX,
victis socialibus et politicis illius temporis difficultatibus, opum
oeconomicarum expers ab «Arenys de Mar» ad oppidum «Figueras» se
transtulit, primumque ludum ibi pro puellulis aperuit, amplis provisis
educationis rationibus ad memorata proposita accommodatis. Studiosa animorum
puellularum et adulescentium, futurarum matrumfamilias, multis difficultatibus
fortiter restitit, ut Scholar eiusdem generis variis in locis aperiret probeque
ordinaret. Cum charismata Sancti Iosephi de Calasanctio omnino cohaerens, inde
ex quo in «Figueras» domicilium collocavit, secundum eius ipsius religiositatem et
Regulas vivere cupiebat; annoque MDCCCXXXXVII in oppido «Sabadell»,
adiuvantibus Clericis Regularibus Pauperibus Matris Dei Scholarum Piarum, suam
in Schola Pia operam inclusit, ubi eo ipso anno Paula primaeque eius sociae die
II mensis Februarii vota ut Filiae Mariae Scholarum Piarum nuncupaverunt, addito
tribus votis religiosis voto docendi. Congregatio anno MDCCCLI ab Episcopo
Gerundensi est approbata, eademque a Pio Pp. IX, ve. me., ad gradum pontificium
evecta comprobata est anno MDCCCLX.
Ea igitur Serva Dei prima fuit, quae saeculo XIX primam Hispanicam mulierum
Congregationem populari indole distinctam unique educandi muneri totam traditam
condiderit. Primo Capitulo, quod anno MDCCCXXXXVII est celebratum, neque
antistita generalis electa est, neque generalis consultrix. Septem per annos,
quos magistra novitiarum in oppido «Sabadell» transegit (MDCCCLII-MDCCCLIX),
peculiarem in modum sanctitate virtutum religiosarum splenduit, testibus fere
centum novitiis, quae illis annis formatae sunt. Tertium temporis spatium
(MDCCCLIX-MDCCCLXXXIX), quo Olesae Montis Serrati vixit, refertissimum fuit
exemplis virtutum et sanctitatis vitae, quemadmodum iugiter apud Communitatem et
inter alumnas omnesque loci incolas Serva Dei ob suam fidei rationem, ob
supernaturalem omnium rerum visionem, ob extraordinariam humilitatem omnemque
virtutum usum notissima fuit. Inde a sodalitate in «Figueras» condita vitam
vixit fide firma et operosa, omnibus vitae eventibus acceptis perinde atque ab
ipso Deo Patre allatis. Pariterque collustrabatur caritatis ardore, vi spei ac
fiduciae, magno orationis spiritu, pietate, qua sacrae intererat celebrationi
mysteriorum Dei, necnon amore erga B. V. Mariam. Eucharistiae devotissima, id
Sacramentum agnoscebat et animarum sanctificationis causam esse et Sacrificium
honorem Deo tribuens eumque placans. Has sancte coluit virtutes: prudentiam tum
Congregationis vita navitateque apostolica moderanda et ordinanda, tum absque
anno MDCCCXXXXVII haud facili rerum statu ferendo; fortitudinem doloribus
cruciatibusque patienter et mansuete perferendis, quibus implicabatur vita
eius; temperantiam animique moderationem bono animo paupertate suscipienda
vitaeque austeritate; ipsamque iustitiam iis Deo reddendis, quae Dei erant,
proximo autem praestandis propriis. Institutorium eius opus ex ipsa iustitia
sociali et christiana erga mulieres servanda manabat. Humilitatem, quam
memoravimus, et oboedientiam, neutiquam theoretice, sed heroum in modum in
cotidianis eventibus coluit socialique in ambitu. Postremis annis vero
contemplationis studio flagravit. Postquam acerbum sustulit morbum, eam, iam
magna sanctitatis fama fruentem, ad se Deus vocavit die XXVI mensis Februarii,
anno MDCCCLXXXIX.
Canonizationis Causae initium factum est in dioecesi Barcinonensi anno
MCMLVII. Omnibus expletis iure statutis, in conspectu Nostro die XXVIII mensis
Novembris anno MCMLXXXVIII Decretum de virtutibus heroum in modum ab eadem Serva
Dei cultis editum est. Iudicialiter ad Curiam archiepiscopalem Bellohorizontinam
cognitum est (MCMXCI-MCMXCII) de coniecta quadam curatione, quae divinitus
effecta anno MCMLXV dicebatur, deprecante Serva Dei, pro Brasiliensi muliere
Scholarum Piarum sodali; deinde die XXI mensis Decembris anno MCMXCII pro
secundo eiusmodi inspectionis exitu Decretum promulgatum est «super miro». Quare
simul statuimus, ut Beatificationis ritus die XVIII mensis Aprilis anno MCMXCIII
Romae celebraretur. Hodie igitur ad Basilicam Petrianam inter Sacra hanc
beatificationis formulam elocuti sumus: «Nos, vota Venerabilium Fratrum
Nostrorum Michaëlis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Richardi Mariae Caries
Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Francisci Macharski, Archiepiscopi
Cracoviensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Ludovicus a Casaurea, Paula Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Maria
Angela Truszkowska et Faustina Kowalska, Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum die ipsorum natali: Ludovici a Casaurea die tricesimo mensis
Martii; Paulae Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio die vicesimo sexto
Februarii; Mariae Angelae Truszkowska die decimo Octobris et Faustinae Kowalska
die quinto mensis Octobris in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Cum vero eorundem caelitum Beatorum claris christianae ac religiosae vitae
ipsimet permoveremur speciminibus nec sine iustissima quidem reremur causa
iisdem plurimum adiutum iri universum Dei Populum atque Ecclesiae per terras
coetum disseminatum, adgressi alacriter habere orationem sacram sumus qua non
modo praefulgentem illorum recensuimus vitam virtutumque magnitudinem verum
opportunitatem eorum doctrinae inculcavimus praesentibus praesertim in generis
humani adiunctis. Pie eos deinde primi sumus religioso adfectu venerati
precibusque fusis pro omni orbe eiusque necessitatibus precati.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana