TEMPLO PAROECIALI SANCTUARIO SANCTORUM
MARTYRUM UGANDENSIUM
KAMPALAE IN LOCO «NAMUGONGO» NUNCUPATO EXSTANTI ET
A SUMMO
PONTIFICE PER APOSTOLICAM VISITATIONEM IN UGANDA DIE VII MENSIS
FEBRUARII
HOC ANNO IN BASILICARUM MINORUM NUMERO MOTU PROPRIO
ADSCRIPTO, SUETA
IURA ATQUE LITURGICAS CONCESSIONES TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter Apostolicam Nostram Visitationem in
Uganda hoc anno die VII mensis Februarii libentes sane excepimus preces, quas
Venerabilis Frater Emmanuel Wamala, Archiepiscopus Metropolita Kampalaėnsis
atque Praeses Coetus Episcoporum eius Nationis, nomine quoque cleri populique
sui Nobis porrexit, atque templum paroeciale sanctuarium Sanctorum Martyrum
Ugandensium, quod Kampalae in loco «Namugongo» nuncupato exstat, motu proprio titulo ac dignitate Basilicas
Minoris decoravimus: clara enim est ecclesia, aedificata illic ubi die III
mensis Iunii anno MDCCCLXXXVI Sanctus Carolus Lwanga passus est martyrium et ad
quam Ugandenses Christifideles frequentes accedunt pia meditatione recolentes
gloriosam eorundem Martyrum passionem, ex qua ii haud paucas hauriunt vires ad
testificandam catholicam fidem sua ipsorum cotidiana vita et moribus. Nunc vero
rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, statuit, Apostolica auctoritate usi
sacrum aedificium, de quo supra facta est mentio idemque in Basilicarum Minorum
numero adscriptum, omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ecclesiis
hoc nomine insignitis rite competunt, exornamus, iis tamen servatis, quae
secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno
MCMLXXXIX editum, sunt servanda. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum
ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana