The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLUM PAROECIALE

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI MARTINI, QUOD IN LOCO «ULM-WIBLINGEN»
 NUNCUPATO INTRA FINES DIOECESIS ROTTENBURGENSIS-STUTGARDIENSIS
 EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Templum paroeciale Sancti Martini, pertinens olim ad Benedectinos sodales, quod in loco «Ulm-Wiblingen» nuncupato intra fines dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis exstat, magni quidem momenti habetur in tota ea regione cum sit clarum historicis memoriis rebusque catholicis gestis, dives miris artis operibus ac nostra aetate notum centrum liturgicae vitae operumque pastoralium et caritatis. Constat praeterea in sacello eiusdem ecclesiae religiose servari reliquias Sanctae Crucis, illuc iam a saeculo XI translatas, ad quas venerandas Christifideles ex finitimis quoque regionibus frequentes adveniunt, qui pia meditatione Christi Passionis et Resurrectionis memoriam etiam recolunt. Qua re, cum Venerabilis Frater Valtherus Kasper, Episcopus Rottenburgensis-Stutgardiensis, litteris die VI mensis Ianuarii hoc anno datis, cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis filiis eius catholicae communitatis cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ex sententia igitur Congregations de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, factis omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Maii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top