VENERABILI SERVO DEI MAURITIO TORNAY
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Christus passus est pro vobis, vobis
relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius (1 Pe 2, 21). Exemplum Domini
Iesu, boni pastoris qui suam pro grege vitam immolavit, prompta cum
generositate secutus est etiam Venerabilis Servus Dei Mauritius Tornay, qui
omnia reliquit ut Evangelium nuntiaturus Sinas peteret ac deinde Tibetum, ubi,
missionalis plenus ardoris, in animarum salutem incubuit et sanguine effuso
suum amorem suamque fidelitatem erga Christum atque Ecclesiam testificatus
est.
Intrepidus hic regni Dei servus in loco Rosière est natus, parvo pago
paroeciae oppidi Orsieres in Helvetiae dioecesi Sedunensi, die XXXI mensis
Augusti anno MCMX. Boni parentes illum ad magnos vitae ac fidei valores
educaverunt, quos puer cordis nitore et indolis vi appropriavit. Ab anno
MCMXXV ad annum MCMXXXI ephebei Abbatiae Sancti Mauritii alumnus fuit; ibi,
dum in sapientia crescebat et in gratia, Dei vocationem animadvertit, atque
anno MCMXXXI ingressus est inter Canonicos Regulares sancti Augustini
Congregationis sanctorum Nicolai et Bernardi Montis lovis. Die VIII mensis
Septembris anno MCMXXXV sollemnem fecit professionem et subsequenti anno,
proposito impulsus animas ad Deum ducendi, profectus est ad Missionem sancti
Bernardi, quae sedem habebat in oppido Weisi, pertinente ad Vicariatum
Apostolicum Tatsienluensem, qui postea est factus dioecesis Camtimensis (in
Sinis). Ordinatione presbyterali accepta die XXIV mensis Aprilis anno
MCMXXXVIII, cum fervore et se devovendi studio institit in vinea Domini
colenda, primum tamquam rector probandorum Seminarii alumnorum loci
Houa-lo-pa, deinde uti parochus parvae communitatis christianae oppidi Yerkalo
in Tibeto libero. Ut homines ad Christum adduceret, fideliter in sua
vocatione vivebat suumque pastoris munus magno cum fervore et caritate
explicabat. Fieri coepit Tibetanus cum Tibetanis, eorum sermoni discendo se
dedit et inter Christifideles, suae curae commissos, vixit sicut qui
ministrat (cf. Lc 22, 27). Mense Ianuario anno MCMXXXXVI Christi religionis
inimici, Missionem depraedati, eum ab oppido Yerkalo pepulerunt, sperantes
fore ut id eveniret, quod Sacra Scriptura dicit: «Percutiam pastorem, et
dispergentur oves gregis» (Mt 26, 31). Etsi a suo populo seiunctus, illum amare
non desiit nec propter eius fidem trepidare in gravi periculo apostasiae
versantem. Frustra nisus est iterum se iungere cum sua communitate: idcirco,
suorum superiorum permissu peregrinationem suscepit ad urbem Tibeti caput, ut
obtineret se in dilectissimae paroeciae moderationem restitui. Pluries iter
faciens dixit ad vitam devovendam pro christianis Tibetanis se esse paratum,
et occidi periclitans pro fide, nec fugit nec se abdidit. Ita, die XI mensis
Augusti, anno MCMIL, apud saltum Choula, insidiis factis, pyroballista
christiani nominis hostel eum necaverunt, dum ultimum exsequebatur caritatis
actum pro famulo suo, qui primus ceciderat ab interfectoribus ictus.
Huius dignissimi missionarii mors ilico est verum martyrium habita et
eiusmodi fama sequentibus annis vulgata est atque confirmata; quam ob rem
Episcopus Sedunensis anno MCMLIII Causae canonizationis initium fecit. Die XI
mensis Iulii anno MCMXCII, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum ac
deinde Sessionis Ordinariae Patrum Cardinalium et Episcoporum sententiis habitis faventibus, coram Nobis est super martyrio
decretum promulgatum. Statuimus porro ut Beatifications ritus Romae celebraretur
die XVI mensis Maii insequentis anni.
Hodie igitur, in Vaticana Basilica Beato Apostolo Petro dicata, inter Missae
sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Henrici
Cardinalis Schwery, Episcopi Sedunensis, Francisci Gamier, Episcopi
Lucionensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, et
Peregrini Thomae Ronchi, Episcopi Civitatis Castelli, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Mauritius Tornay, Maria Aloisia a Iesu Trichet, Columba
Ioanna Gabriel et Florida Cevoli Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Mauritii Tornay die duodecimo mensis Augusti; Mariae Aloisiae
a Iesu Trichet die septimo Maii; Columbae Ioannae Gabriel die vicesimo quarto
Septembris et Floridae Cevoli die duodecimo Iunii in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Quae autem per has Litteras decrevimus nunc et in reliquum tempus
firma esse volumus et rata, rebus contrariis haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana