VENERABILI SERVAE DEI FLORIDAE CEVOLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «In fine autem omnes unanimes, compatientes,
fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo vel
maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati
estis, ut benedictionem hereditate accipiatis» (1 Pe 3, 8-9).
Illa Benedictione compellante, quae ex aeterno Dei corde manat, Venerabilis
Florida Cevoli vigilantem suum servavit spiritum, se in id convertens, quod
credebat et sperabat; ita in habitu se posuit generosae et alacris benedictionis
erga omnes qui earn adibant, cupientes illi ea gaudia aut dolores,
acquisitiones aut deceptions aperire, quibus vita vultus hominum mutare solet in
vultus filiorum Patris.
Venerabilis Florida Cevoli (in saeculo Lucretia Helena) «signum
benedictionis» esse statuit propositum sequendo consecrationis religiosae
inter Clarissas Capuccinas Tifernatenses, quae eam in suo monasterio exceperant
die VII mensis Iunii anno MDCCIII. Septemdecim erat annorum, cum est admissa,
quandoquidem Pisis orta erat die XI mensis Novembris anno MDCLXXXV.
Apud magnas interiores divitias Sanctae Veronicae Giuliani Soror Florida
animum suum aperuit ad Deum Amorem quaerendum et, per contemplativam
diligentemque attentionem in cotidiano servitio proximi necessitatibus
praebito, illas amoris flammas cognovit, quibus Deus corda suas facit sedes et
consecrat praesentiae suae.
Deprecatio et caritatis testimonium effecerunt ut cor Venerabilis Floridae
solacio esset et benedictioni in omne paupertatis genus.
Ab Eucharistia illum didicit amorem, qui humanum comprehendit. A Crucifixo
peccati gravitatem cognovit, quod Deum offendit atque hominum conscientias
ferit. In Iesu Infante serenitatem invenit animique diffusionem, fiduciae
plenam, ad Dei voluntatem faciendam necessarias. Virginis Mariae rationem
maternam et benignam in monasterii moderatione imitata est; a Clara illam
didicit austeritatem, quae novis spiritalibus viribus religiosarum vitam
excitavit, ut sponsae essent Christo acceptae; a Francisco spiritum
pacificationis, quo hominum animos suae civitatis levavit. Ex deprecatione pro
Purgatorii animis repperit omnia in Dei misericordia posita esse.
Venerabilis Florida mulier fuit industria et alacris: quod quidem ex eius
precatione atque religionibus proficiscebatur. Hinc diligentissima fuit in
impigre studioseque muneribus exsequendis, quae ei in monasterio concredita
sunt. Rotaria fuit, coqua, dispensatrix, pistrix, novitiarum magistra,
abbatissa, pharmacopola, id est medicinarum tabernae procuratrix. Omnes Sorores
sodales memoria tenent illam adhortari communitatem ut otium vinceret; ipsaque
in hac re exemplo erat, quandoquidem non solum in muniis supra commemoratis,
sed etiam cum vacui aliquid temporis habebat in plumaria arte se exercebat, in
epistolis rescribendo, in provehendis ac dirigendis operibus aedificationis
monasterii oppidi Mercatello appellati (in provincia Pisaurensi siti), in domo
exstructi, ubi Sancta Veronica est nata. Opera initium habuerunt anno MDCCLIII
et monasterium apertum est anno MDCCLXXIII.
Humillima fuit, etsi a Domino nostro peculiaria acceperat dona: prophetiae
nempe, doloris ob culpas admissas, sanctitatis odoris, spineae coronae,
vulneris cordis, mysticorum sponsalium necnon stigmatum donum, quod propter
Servae Dei indignitatis sensurn mutatum est in fastidiosas totius corporis
plagas.
«Iesus vult a nobis ministrari modo suo, non nostro... Dilecto nostro Sponso
serviamus pura fide, integra per omnia nudatione, quoniam ita placebimus ei»
(Epistula anno MDCCIL conscripta). Sic se gessit usque ad mortem, quae contigit
die XII mensis Iunii anno MDCCLXVII. Canonizationis Causa inita, processus
canonicus dioecesanus annis MDCCCXXVII-MDCCCXXIX est actus, cuius vis declarata
est a Decessore Nostro Papa Leone XIII anno MDCCCLXXX.
Rebus peractis iure statutis, die XIX mensis Iunii anno MCMX promulgatum
est decretum super virtutibus heroicis. Die XIII mensis Iunii anno MCMXCII mirum
comprobavimus ad sanationem spectans cuiusdam pueri effectam anno MCMXXVIII.
Posthaec decrevimus ut sollemnis Beatificationis ritus in Patriarchali Sancti
Petri Basilica celebraretur die XVI mensis Maii anno MCMXCIII.
Hodie igitur inter Missae sollemnia hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota
Fratrum nostrorum Henrici Cardinalis Schwery, Episcopi Sedunensis, Francisci
Garnier, Episcopi Lucionensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, et Peregrini Thomae Ronchi, Episcopi Civitatis Castelli, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Mauritius Tornay, Maria Aloisia a
Iesu Trichet, Columba Ioanna Gabriel et Florida Cevoli Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum: Mauritii Tornay die undecimo mensis
Augusti; Mariae Aloisiae a Iesu Trichet die septimo mensis Maii; Columbae
Ioannae Gabriel die vicesimo quarto mensis Septembris et Floridae Cevoli die
duodecimo mensis Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has
Litteras decrevimus nunc et in futurum firma ac rata esse volumus, contrariis
rebus minime obstantibus. Vocemus demum ipsum ineffabilem, inintelligibilem
Deum, invisibilem, humanae mentis vim superantem, qui hac deprecante clara
muliere nobis superna tribuat beneficia, ut easdem possimus consequi virtutes
quas ipsa multa cum animi intentione multoque studio feliciter est adepta.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana