VENERABILI SERVAE DEI MARIAE LUDOVICAE A
IESU
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo,
quamdiu fuero» (Ps 146, 2). Deum verbis, operibus totaque vita laudare
constanter cupivit Maria Ludovica a Iesu Trichet quae, Evangelii sapientia
illustrata, ut Christum sequeretur aegrotisque ac pauperibus serviret omnia
reliquit, mandata Domini exsequens qui dixit: «Hoc est praeceptum meum, ut
diligatis invicem, sicut dilexi vos (Io 15, 12), et etiam: «Quamdiu fecistis
uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).
Venerabilis Serva Dei Pictavae est nata die VII mensis Maii anno MDCLXXXIV,
et a pueritia Dei legi oboedivit multamque de proximo indigenti curam adhibuit.
Cum septemdecim esset annorum, Providentia effecit ut in sanctum Ludovicum
Mariam Grignion de Montfort incurreret, qui eius dux factus est in Dei voluntate
cognoscenda inque sua vocatione ad effectum adducenda. Consilia namque sequens
magistri spiritus ingressa est consociationem «Sapientia» denominatam apud
valetudinarium generale Pictaviense ibique, die II mensis Februarii anno
MDCCIII, vestem religiosam induit, altera conditrix facta et prima sodalis
futurae Congregationis Filiarum a Sapientia, constantis ex mulieribus
confundendae falsae sapientiae mundi, Verbi Incarnati Sapientiae consecratis.
Novum religiosum Institutum re vera Rupellae est ortum, cuius Episcopus illud
canonice approbavit anno MDCCXV. Anno postero Conditor, sanctus Ludovicus Maria
Grignion de Montfort, mortuus est, solam relinquens Servam Dei in Congregationis
regimine, quae magno animi robore atque caelestis auxilii fiducia multas
gravesque suscepit acerbitates, ex extrema paupertate, ex iniustitiis
auctoritatum loci, ex morte iuvenum Sororum, ex acerbis calumniis obortas.
Quamvis eiusmodi essent difficultates, Opus tamen, sapienter a Matre Maria
Ludovica gubernatum, confirmatum est et auctum novis conditis religiosis
domibus. Constanter Serva Dei formandas curavit quam optime suas Sorores, quibus
spiritalem tradidit hereditatem sancti Institutoris, eas ad amorem et
imitationem Iesu Christi, Dei Sapientiae (cfr 1 Cor 1, 24) adhortando, ad
parvulorum institutionem in scholis caritatis, ad pauperum aegrotorumque curam.
Non tamen sollicitudo de aliorum bono earn abduxit ab officio in via christianae
perfectionis progrediendi. Fide fulta, spe atque caritate, cum Deo ambulavit et
humiliter ac perseveranter Virginem Mariam imitans omnibus in rerum adiunctis
eius fecit voluntatem. Assidua fuit in deprecatione, fervens in pietate erga
Eucharistiam et Sanctissinam Virginem, Domini crucis amans, Ecclesiae
auctoritatibus oboediens, in aerumnis fortis et patiens, in persecutionibus
serena, prompta ad ignoscendum inimicis, diligens in Regulae ac votorum
observantia. Meritis affluens pie est vita defuncta Sancti Laurentii ad Separim,
die XXVIII mensis Aprilis anno MDCCLIX.
Canonizationis Causa inchoata, processus ordinarius informativus celebratus
est apud Curiam Lucionensem annis MCMLIII-MCMLIV. Praeparata Positione super
virtutibus et colitis recognitionibus factis, die X mensis Iulii anno MCMXC
declaravimus Servam Dei Mariam Ludovicam a Iesu Trichet heroum more virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas coluisse. Interim, apud eandem Curiam
instructus erat anno MCMXXXXVII processus canonicus de asserta mira sanatione
effects anno MCMXXXXIV et intercessioni tributa Matris Mariae Ludovicae a Iesu.
Prospero eventu inspecto casu apud Congregationem de Causis Sanctorum est coram
Nobis decretum super miro proditum die VII mensis Martii anno MCMXCII. Statuimus
deinde ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die XVI mensis Maii
insequentis anni.
Hodie in Vaticana Basilica S. Petri Apostoli, inter Missae sollemnia hanc
pronuntiavimus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Henrici Cardinalis Schwery,
Episcopi Sedunensis, Francisci Garnier, Episcopi Lucionensis, Camilli
Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi et Peregrini Thomae Ronchi,
Episcopi Civitatis Castelli, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Mauritius Tornay, Maria Ludovica a Iesu Trichet, Columba Ioanna Gabriel et
Florida Cevoli Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mauritii
Tornay die undecima mensis Augusti; Mariae Ludovicae a Iesu Trichet die septima
mensis Maii; Columbae Ioannae Gabriel die vicesima quarta mensis Septembris et
Floridae Cevoli die duodecima mensis Iunii in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae
autem his Litteris statuimus volumus nunc et in futurum tempus vim habere, rebus
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana