VENERABILI SERVAE DEI COLUMBAE GABRIEL
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis
minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40). Singularis haec evangelica Iesu ac fratrum
identitas peculiarem habuit congruentiam in vita Matris Columbae Gabriel, quae
viginti sex annos (1874-1900) egit Domino dedita in vita monasteriali et
totidem in vita activa, fratribus egenis prorsus serviens.
Venerabilis haec Serva Dei Stanislaopoli orta est, in Galicia Austriaca, die
III mensis Maii anno MDCCCLVIII, a piis parentibus Rodulfo et Agnete Rawski, ad
Polonicos nobiles agrorum possessores pertinentibus. Ad baptismalem fontem
nomina ei indiderunt Ioannam Mathildem. Post ludum, scholas superiores
frequentavit in claro Monialium Benedictinarum Leopolitanarum ephebeo, ubi
celeriter assuevit ad austeram illam vitae rationem, cupidine impulsa se
praeparandi quam optime ad Iesu serviendum in parvis ac iuvenibus. Eius
studiorum exitus egregii fuerunt et anno MDCCCLXXVI iam praeceptrix erat in
ludo: amplum curriculum eam manebat, sed Dominus corde eius egebat eiusque
intellegentia ut ad se multas traheret animas.
Iam enim die XXX mensis Augusti
anno MDCCCLXXIV candidum induit novitiae velum, Sororis Columbae nomine capto
apud easdem Moniales Benedictinas, quae intra sacri coenobii parietes eam in
laetitia et in virtute crescere viderant.
Iniit ita, sanctum Benedictum sequens, suum perfectionis atque immolationis
Domino iter in deprecatione, in silentio, in paenitentia pro sua et aliorum
sanctitate. In suorum religiosae munium diligenti exsecutione ea delectabatur
pace, quam Iesus tantum tribuere potest.
Brevi decursu temporis, ab anno scilicet MDCCCLXXXIX ad annum MDCCCXCVII,
munera ei concredita sunt antistitae, dispensatricis, novitiarum magistrae,
abbatissae. Totam seipsam dedidit auctui materiali atque spiritali monasterii
et pauperum auxilio qui, cotidie et numerosiores usque, ob duram socialem
temporis condicionem, monasterii ostium pulsabant adiutorium quaerentes et
victum. Etsi egregie sua sustinebat officia, falsas atque calumniosas subiit
interpretationes, propter quas inducta est ad suum monasterium relinquendum ac
Romam petendam die XXI mensis Aprilis anno MCM, permissu Auctoritatis
Ecclesiasticae Leopolitanae.
Exspectans dum Dominus novum eius iter illuminaret, Mater Columba non se in
seipsam abdidit suis doloribus conficiendam, sed in vicis Prati ac Testaccio
appellatis in catechesim tradendam incubuit, in assiduitatem praebendam aegrotis
ac moribundis et in puerulos curandos custodiae expertes parentum in operibus
versantium. Ad haec omnia se contulit usque ad annum MCMVIII, donec nempe
Dominus eam voluit Conditricem Congregationis Sororum Benedictinarum a
Caritate, necnon Operis socialis, Domus-Familiae appellatae pro puellis
operariis pauperibus seu Solis, et a suis familiis longinquis.
Venerabilis Serva Dei fuit eis missionaria, mater et famula, laborem
comparans opere destitutis, qui eas praestaret tutas in tempus futurum. Cum
puellis vitam communicavit omniaque eis obtulit, laeta in maxima paupertate ipsa
vivere, dummodo illas felices redderet.
Cum suis Sororibus non solum inter puellas operarias apostolatum explicavit,
verum etiam inter aegrotos, puerulos, in paroeciis, quandoquidem «caritas
Christi urget» semper, ubique et erga quemlibet. Clara sanctitatis fama mortem
obiit die XXIV mensis Septembris anno MCMXXVI, Centumcellulis, quae pauperrimus
tunc erant vicus Romanus, ubi plenis manibus fructus profuderat suae caritatis
inter egentium omne genus. Sororibus suis testamentum spiritale reliquit ut «suum munus exsequerentur cum fervore et amore» et
«caritatem facerent in omnes».
Fama sanctitatis perdurante, anno MCMLXXXIII initium cepit Canonizationis
Causa. Rebus peractis iure statutis, die X mensis Iulii anno MCMXC coram Nobis
promulgatum est decretum super Servae Dei virtutibus heroicis. Interim apud
Curiam Patavinam actus est processus canonicus super mira coniecta sanatione,
effecta in valetudinario oppidi Cittadella anno MCMLXXXII. Casu inspecto
prospero cum eventu, die XXI mensis Decembris anno MCMLXXXII promulgatum est
decretum super miro.
Decrevimus porro ut Beatificationis ritus die XVI mensis Maii insequentis
anni celebraretur.
Hodie igitur Romae, in Vaticana Basilica, inter sollemnem eucharisticam
liturgiam, hanc pronuntiavimus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Henrici
Cardinalis Schwery, Episcopi Sedunensis, Francisci Garnier, Episcopi
Lucionensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, et
Peregrini Thomae Ronchi, Episcopi Civitatis Castelli, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Mauritius Tornay, Maria Aloisia a Iesu Trichet,
Columba Ioanna Gabriel et Florida Cevoli Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Mauritii Tornay die undecima mensis Augusti; Mariae Aloisiae a
Iesu Trichet die septima mensis Maii; Columbae Ioannae Gabriel die vicesima
quarta mensis Septembris et Floridae Cevoli die duodecima mensis Iunii in locis
et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti». Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum
tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana