TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM BEATAE
MARIAE VIRGINIS
IN CAELUM ASSUMPTAE, IN ARCHIDIOECESIS MINSCENSIS
LATINORUM-MOHILOVIENSIS LATINORUM LOCO VULGO
BUDSLAW APPELLATO, AD BASILICAE
MINORIS GRADUM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter paroeciales aedes in cara terra
Bielorussica exstructas, sanctuarium illud Deo dicatum in honorem Beatae Mariae
Virginis in Caelum Assumptae in pago vulgo dicto Budslaw, structurae genere et
momento historico, at potissimum religionis cultu, dudum eminet. Cum vero
Venerabilis Frater Casimirus Świątek, Archiepiscopus Minscensis
Latinorum–Mohiloviensis Latinorum, postulaverit ab Apostolica Sede, suum
communeque cleri et populi christiani votum proferens, ut templum, quod diximus,
ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem, primum in illa archidioecesi, in
perpetuum eveheretur, Nos huic petitioni libenti animo sumus obsecuti.
Congregationis igitur de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu deque
Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi, statuimus, ut
sacra aedes Deo consecrata in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum
Assumptae in loco vulgo Budslaw appellato ad titulum ac dignitatem Basilicae
Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc
nomine insignibus rite competunt.
Mandamus praeterea ut ea serventur quae secundum Decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda
sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana