«Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem
misisti, Iesum Christum» (Io 17, 3).
Beatus Henricus de Ossó y Cervelló, horum S. Ioannis verborum veritatem
detexit puer, quae res ad vitam suam penitus consecrandam eum compulit ut «Iesum cognosceret et diligeret Ipsumque traderet cognoscendum et amandum». In
pago quodam ortus quern Vinebre vocant, in Tarraconensi Hispaniae provincia,
die XVI mensis Octobris anno MDCCCXL, Dei amorem cognovit matre iuvante,
Michaela Cervelló, muliere christiana vita praestanti.
Dei amoris reconditum impulsum, quem Henricus in matre repperit,
necessitudine cum Virgine Maria exinde consummavit. Montis Serrati pro ipsa
Virgine sistens, XIV dumtaxat annos natus, Deo diligenti obsequens, hoc statuit:
«Iesu totus semper ero, ipsius apostolus, eiusdem pacis amorisque missionarius».
Ex eo inde tempore unum est persecutus propositum, Iesum scilicet amandi et
sequendi, cum Eo cupiens se aequare Eumque omnibus significare.
Ut hoc consequeretur, ad sacerdotium iter incepit. Anno MDCCCLXVII
ordinationem presbyteralem Dertosae recepit. Seminarii tirones plus decem annos
docuit, atque in munere perfungendo pastorales necessitates illius temporis
plane cognovit iisque apostolice occurrit convenientem multiplicemque in modum.
Anno MDCCCLXXVI Societatem Sanctae Teresiae a Iesu condidit, mulierum
scilicet religiosam congregationem pro educatione catholica, ad Sanctae
Teresiae spiritum. Pueri mulieresque exstiterunt ipsius apostolici muneris
cura: pueri nempe quia futuri temporis sunt spes, quandoquidem «quod a
pueritia discitur, novissimum e memoria deponitur», mulieres, quia «si puer
instituitur, homo instituitur, si puella, mulier, educantur, familia educatur». Pro pueris, puellis familiisque impigre operatus est, ut societatem
christianam redderet, efficiens scilicet ut Iesum cognoscerent et amarent, unde
Is ab omnibus cognosceretur et amaretur.
Beati Henrici de Ossó y Cervelló vita penitus Dei amore imbuta est. Omnes qui
eum noverunt, eius ingenii facilitatem sunt experti, ipsius oblivionem sui
senserunt, quas virtutes vivendo et agendo demonstravit. Eius eximiam
fidelitatem amici sunt experti, atque etiam in eos qui inique se gesserunt
eumque prodiderunt eandem benignitatem, magnanimum silentium et indulgentem
veniam semper exhibuit.
Neminem a suo apostolatu seclusit, numquam in eo nimius amor sui fines
terminavit, sed potius infinitae veluti regiones patebant ad fovendam hominis
assimilationem Deo. Quos per se ipse contingere non potuit, per scripta petiit,
semper illo permotus magno proposito, ut «Iesum cognosceret et amaret et Ipse
cognosceretur et amaretur».
Magnus, promptus fidelisque amor Beati Henrici ex Dei amore nativitus
effluebat. Quod fundamentum aliis proposuit, ut ii quoque cognoscerent, humano
ex amore quem in eos ipse vertebat, amorem personalem infinitumque quem Deus in
unumquemque nostrum confert.
Ut cresceret in agnitione caritateque Dei, efficaci instrumento est usus,
precatione videlicet. Quae precatio usque perstitit, ex qua vis fecunda
apostolatus effluxit cuique ipse magister et praeco strenuus studuit. Precari
docuit complures generationes, variis moribus locisque dispares, librum
praesertim adhibens qui fuit «Quadrans horae precationis». Precationem, quam
est complexus et docuit, a S. Teresia a Iesu didicit. Per eius scripta assidue
lecta eam convent, ei eiusque spiritui se aequavit. Cum ipse expertus esset S.
Teresiam flagrantem in Iesum Christum, in Patrem et Spiritus Sanctum
dilectionem augescere et transmittere, thesaurum hunc idem deinceps omnibus
tradere voluit. Idcirco teresianismus peculiare est quiddam atque charisma eius
presbyteralis apostolatus.
Sacerdos, catechista, institutor, diurnarius, sollicitus apostolus fuit:
Christi amor eum impellebat ut hic ab omnibus agnosceretur, quos interea
concitabat ut ipsum Iesum personaliter convenirent.
Vivens continuate Dominum precabatur, ut «ei divini amoris vita morsque
divini amoris darentur». Efflagitavit quoque ut vel in solitudine pariter et in
paupertate eandem Christi mortem consequeretur. Ita evenit. Nam permultos annos
iniquum diuturnumque iudicium in eum pendit. Hanc crucem fortiter ipse
baiulavit, usque veritatem defendens et adversariis ignoscens. Anni MDCCCXCVI
principio, solus, a percara sua opera amotus, a Sodalitate scilicet S. Teresiae,
abnuentibus et adversantibus nonnullis sororibus, in Franciscale monasterium
Sancti Spiritus Montis, in oppidum quod Gilet Valentiae appellant, se contulit.
Solitudinem silentiumque requirebat spiritalium exercitationum causa atque
novarum institutionum concitandarum gratia. Sed eum convenit Dominus. Cerebri
ictu correptus die XXVII mensis Ianuarii anno MDCCCXCVI de hac vita demigravit.
Canonizationis Processus anno MCMXXV incohatus est. Die XV mensis Maii anno
MCMLXXVI, Paulus Pp. VI declaravit eum heroum in modum exercuisse virtutes
theologales, cardinales hisque coniunctas, atque die XXX mensis Maii anno
MCMLXXIX Nos ipsi de miraculis ei adscriptis decretum ediximus; deinde solemnis
Beatificationis, die XIV mensis Octobris anno MCMLXXIX absolvimus ritum.
Paucis post annis, anno scilicet MCMLXXXIV, novum signum dedit Dominus
sanctitatis sui Servi Henrici. Hac de causa congruus canonicus processus
celebratus est, atque die XXI mensis Decembris anno MCMXCII, Nobis coram
decretum super miro evulgatum est.
Consentientibus Patribus Cardinalibus et Episcopis in Consistorio
congregatis, statuimus ut Canonizationis ritus die XVI mensis Iunii anno
MCMXCIII celebraretur. Quem ritum, Deo iuvante, in urbe Matritensi in foro v.d.
Plaza de Colón hodie Ipsi fecimus. Inter sacra igitur hanc pronuntiavimus
formulam: «En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe
católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor
Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de
haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el
parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santo al
Beato Enrique de Ossó y lo inscribimos en el Catálogo de los Santos, y
establecemos que en toda la Iglesia sea devotamente honrado entre los Santos.
En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo».
Quibus prolatis verbis, iussimus ut Litterae Decretales conscriberentur.
Sermonem deinde de Henrico habuimus ipsumque fidelibus proposuimus imitandum.
Hae tandem Litterae nunc et in posterum tempus ratae habeantur, contrariis
rebus nihil quibusvis obstantibus.
Datum Matriti, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana