TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTAE
ANNAE IN LOCO VULGO
VARENNES APPELLATO, IN DIOECESI SANCTI
IOANNIS-LONGOLIENSI,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles qui provinciam Quebecensem
incolunt peculiari profecto modo, ut probe novimus, a tribus iam saeculis
sanctam Annam clara veneratione prosequuntur. Venerabilis Frater Bernardus
Hubert, Episcopus Sancti Ioannis–Longoliensis, hanc pietatem alere ac fovere
cupiens, cleri populique vota et preces interpretatus, petiit ut ecclesia
paroecialis Sanctae Annae dicata in loco vulgo Varennes sita ad dignitatem
Basilicae Minoris eveheretur. Cui petitioni libenti animo obsecundantes, Nos, de
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu atque
Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi, statuimus ut
sacra aedes quam diximus ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur,
omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus
rite competunt.
Mandamus praeterea ut ea serventur quae secundum Decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum, servanda
sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Confidimus sane fore ut fideles Quebecensis provinciae ad sanctam Annam
colendam magis magisque incitentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana