MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM
IOANNEM PAULUM PP. II
PER APOSTOLICAM VISITATIONEM IN HISPANIA DIE XIV
MENSIS IUNII ANNO
MCMXCIII PRETIOSO DIADEMATE CORONAVISSE IMAGINEM
BEATAE
MARIAE VIRGINIS TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LOS MILAGROS», QUAE
IN
FRANCISCALI MONASTERIO «DE LA RÁBIDA» NUNCUPATO PIE COLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter Apostolicam Nostram Visitationem in
Hispania hoc anno die XIV huiusce mensis Iunii perquam libenter excipientes
preces, quas Venerabilis Frater Raphael González Moralejo, Episcopus Onubensis,
litteris die XI mensis Ianuarii anno MCMXCI datis, nomine quoque gregis sui
Nobis porrexerat, pretioso diademate benedictione sacrato redimiimus gratiosam
imaginem Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora de los Milagros» quae in Franciscali monasterio
«de la Rábida»
nuncupato pie custoditur. Antiquus quidem et peculiaris est cultus, quo fideles
loci «Palos de la Frontera», ubi memoratum coenobium exstat, iam sub finem XIV
saeculi eandem Virginem prosequuntur tamquam caelitem Patronam suam; constat
praeterea illum praefectum classis Christophorum Colombo tribus navibus novum
mundum petiturum eius impetrasse auxilium ac postea nonnullos Hispaniae reges
necnon haud paucos moderatores Civitatum Americae meridianae istuc advenisse
eam veneratum. Nunc vero ut huius sollemnis coronationis memoria in posterum
perennis vigeat ac pariter indicetur fidelium voluntas praecelsam Dei Genetricem
diligendi ac sequendi utpote solidissimam omnium spem atque ad caelum tutissimam
viam, audita antea Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
has Apostolicas Litteras dari iubemus, testes verissimas tam fausti ac
felicissimi eventus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana