SANCTUARIUM SANCTAE MARIAE GRATIARUM,
QUOD IN MEDIOLANENSI
URBE EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Mediolani, in nobili et amplissima Italiae
urbe, inter claras sacras aedes refulget Sanctuarium Sanctae Mariae Gratiarum:
templum toto in orbe terrarum celeberrimum ob mira artis opera illorum maxime
virorum Leonardi pictoris et Bramantis architecti; ad quod vero Mediolanenses
cives iam inde a saeculo XVI frequenter accedunt praesertim in adversis
temporibus sicut evenit anno MDCLX, quo letali saeviente peste incolae civitatis
caelesti auxilio Deiparae Virginis a tanta calamitate liberati sunt. Praeterea
constat eandem ecclesiam, quam sodales Ordinis Fratrum Praedicatorum pie
custodiunt, notum esse centrum spiritualis ac liturgicae vitae atque ministerii
reconciliationis. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Carolus Maria S.R.E.
Cardinalis Martini, Archiepiscopus Metropolita Mediolanensis, litteris die I
mensis Decembris superiore anno datis, etiam cleri populique sui nomine
petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus,
Nos, peculiare benevolentiae signum dilectis filiis Mediolanensibus cupientes
praebere, tam sollertis ac dignissimi Pastoris precibus perquam libenter
obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate,
harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, de quo mentionem
fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis
iuribus atque liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis
rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has
denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse foreque volumus,
contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana