TEMPLUM PAROECIALE SANCTI ANTONII DE
PADOVA, QUOD
IN URBE «RYBNIK» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS KATOVICENSIS
EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum
haerentes vestigiis, singularibus quidem titulis ac privilegiis honestare
solemus praeclara templa, quae in catholico orbe ceteris antecellunt. Inter
haec optimo iure recensendum esse videtur templum paroeciale Sancti Antonii de
Padova, quod exstat in «Rybnik», antiqua Poloniae urbe industriis carbonis
nota et intra fines archidioecesis Katovicensis posita. Insuper probe novimus
fideles loci finitimarumque terrarum regionis Silesiae, qui Sanctum Patavinum
suum habent Patronum, frequentare eandem ecclesiam, pulcherrimum monumentum
structurae genere novo Gothico aedificatum atque centrum religiosae vitae
civitatis necnon operum caritatis et christianae culturae. Qua re, cum
Venerabilis Frater Damianus Zimon, Archiepiscopus Metropolita Katovicensis,
litteris die VII mensis Ianuarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui
nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris
exornaremus, Nos, paternae benevolentiae signum tam caris filiis cupientes
praebere, eius dignissimi Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse
putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum litterarum
virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, de quo mentionem fecimus,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus et
liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite
competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has
denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse foreque volumus,
contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana