PAROECIALE TEMPLUM ET SANCTUARIUM,
BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM,
QUOD VOCATUR POPULARI LOQUELA
«MARIENWEIHER», IN ARCHIDIOECESI
BAMBERGENSI, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS
ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Celebratum templum hoc antiquam repetit
memoriam, quod simul insigne catholicae operae est testimonium, simul pietatis
significatio. Quaedam ibidem ornamenta praeterea exstant quae fidelium fidei
fervorem et eorum studiosam curam in templum hoc demonstrant. Signum quoque
Mariae Virginis vetustum asservatur, ad quod fideles frequentes magna cum
fiducia accedunt supernum adiumentum petituri. Per annorum enim cursum
peregrinationes laudabiliter continuantur et Deiparae auxilium fidenter
petitur. Nos autem his spectatis rationibus, Venerabilis Fratris Elmari Mariae
Kredel, Archiepiscopi Bambergensis, precibus occurrere voluimus, qui turn suum
significans postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale
sanctuarium Beatae Mariae Virgini dicatum, quod «Marienweiher» vocant idemque
in sua Archidioecesi situm, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea
quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis quondam
potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est
facts mentio, Basilicae Minoris dignitate honestamus, cunctis additis iuribus
et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur sane quae decretum
iubet «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
foras emissum. Quibuslibet minime obsistentibus rebus. Caelestem demum Matrem
plurima prece deprecamur, ut fideles ibidem et quotquot illuc pervenient
custodiat, soletur, suis beneficiis afficiat. Omnes pariter cohortamur ut
renovatis propositis spiritalem progressum, Virgine Maria opera ferente,
persequantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana