TEMPLUM CATHEDRALE METROPOLIATANAE SEDIS
CURITIBENSIS BEATAE
MARIAE VIRGINI TITULO «NOSSA SENHORA DA LUZ»
INVOCATAE DICATUM,
AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Curitibae, in perampla et frequenti Brasiliae
urbe posita intra fines Paranensis Civitatis, clarum exstat templum cathedrale
Beatae Mariae Virginis a Luce, patrio sermone «Nossa Senhora da Luz»
nuncupatae, in quo, architecturae genere «gothico» mire aedificato, a fidelibus
loci totiusque archidioecesis pie colitur decora imago Deiparae Virginis
memorato titulo invocatae. Constat praeterea eandem ecclesiam notum esse centrum
Christianae vitae, actionis pastoralis et apostolatus laicorum necnon operum
caritatis praesertim in pueros et egenos. Qua re, cum Venerabilis Frater Petrus
Antonius Marchetti Fedalto, Archiepiscopus Metropolita Curitibensis, litteris
die XXXI mensis Maii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit
ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos,
paternae benevolentiae signum tam caris filiis Curitibensibus cupientes
praebere, eius sollertis Pastoris preces perquam libenter audiendas esse
putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum templum cathedrale, de quo mentionem fecimus,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt,
iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die
IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Minime vero dubitamus
quin concessus honor haud paulum adferat decoris sacris sollemnibus, quae die
VIII mensis Septembris proximi istic agentur ob expletum saeculum ex quo templum
istud divino patuit cultui. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Iulii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana