TEMPLUM PAROECIALE SANCTI LUGDERI, QUOD
EST
IN URBE EPISCOPALI «ESSEN-WERDEN» INTRA GERMANIAE FINES,
INSIGNITUR
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Merito quidem celebratur in Germania templum
paroeciale Sancti Ludgeri, quod est in urbe episcopali «Essen-Werden»
aedificatum enim saeculo IX ab eodem Apostolo Frisonum et Saxonum atque dein
igne consumptum iterumque exstructum secundum genus architecturae Romanicum
Coloniense, anno MCCLXXV ab ipso Sancto Alberto Magno consecratum est. Constat
praeterea fideles loci totiusque regionis ad eandem ecclesiam frequentes
accedere corpus tam incliti Sancti et Patris sui, illic pie servatum,
veneraturos et a benignissimo Deo supernum petituros auxilium. Qua re, cum
Venerabilis Frater Hubertus Luthe, Episcopus Essendiensis, litteris die XXIX
mensis Martii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut
templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare
benevolentiae signum dilectis filiis Essendiensibus cupientes praebere, eius
sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E
sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute
perpetuumque in modum templum paroeciale, de quo mentionem fecimus, titulo ac
dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, its
tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc
et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iulii,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana