TEMPLUM CONCATHEDRALE BEATAE MARIAE
VIRGINIS
IN CAELUM ASSUMPTAE, QUOD IN APULIAE OPPIDO GRAVINA EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras aedes, quae vetustate, arte, historia ac
religione nitent, solent Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare. Quibus
accensendum esse videtur templum concathedrale Gravinae, Apuliae urbis, Deo in
honorem Beatae Virginis in caelum Assumptae dicatum, quod, ex aliqua parte
aedificatum a Normannis saeculo XI atque subsequentibus absolutum, centrum
spiritualis vitae eiusdem civitatis per temporis cursum exstitit. In eo insuper
constat pie servari claras imagines Deiparae memorato titulo invocatae et Sancti
Michaelis Archangeli, caelitis Patroni loci, necnon baptismatis fontem, in quo
rite ablutus ac renatus est gratiae Benedictus Pp. XIII, Decessor Noster felicis
recordationis. Qua quidem re, cum Venerabilis Frater Tarsicius Pisani, Episcopus
Altamurensis-Gravinensis-Aquavivensis, litteris die III mensis Iulii hoc anno
datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac
dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae signum
dilectis filiis illius catholicae communitatis cupientes praebere, tam sollertis
Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus.
E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum templum concathedrale, de quo mentionem fecimus,
ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt,
iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die
IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras
nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Augusti, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana