SACRA AEDES, QUAM «EL SANTO CRISTO DE LA
GRACIA»
APPELLANT, EADEMQUE IN URBE BARQUISIMETENSI SITA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS
ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Templum istud reperimus, haud satis veterem
repetens memoriam, compluribus artificiis distinctum, et divinum cultum novimus
ibidem congruenter celebrari. Inde praeterea, Congregationis Passionis Iesu
Christi missionariorum opera sollerti, Evangelii nuntius circumcirca coeptus est
diffundi, unde beneficia salutis incolae ibidem perciperent. His igitur
spectatis rationibus, prompta sane voluntate, postulata Venerabilis Fratris
Tullii Emmanuelis Chirivella Varela, Barquisimetensis Sedis Archiepiscopi,
exaudienda existimavimus, qui illius Congregationis sodalium vota demonstrans
suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum «Santo Cristo de la
Gracia» dicatum suaque in archidioecesi situm, in Basilicarum Minorum catalogum
referretur. Quapropter ea plane comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum
aedificium quod supra memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus
item tributis privilegiis et iuribus id genus templis consentaneis. Servetur
sane Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno
MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus.
Si quidem antehac hoc in loco fideles pietatem fidemque colebant, in posterum
tempus exoptamus ut ibidem iidem maiore animi impetu in Christum Dominum se
convertant, ut supernos favores quam plurimos consequantur et caelestia
praesidia adipiscantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Augusti, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana