VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO MARELLO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui manet in me, et ego in eo, hic fert
fructum multum» (Io 15, 5). Promissio haec evangelica miro modo perfecta est
etiam in vita et in apostolatu episcopi Iosephi Marello, qui cum amore ac
diligentia intimam coluit cum Domino coniunctionem et idem sentiens quod fuit in
Christo Iesu (cf. Phil 2, 5), constanti cum studio ardentique pastorali caritate
regno Dei in mundo aedificando interfuit atque copiosos spiritales fructus est
assecutus.
Eximius hic animarum pastor Augustae Taurinorum ortus est die XXVI mensis
Decembris anno MDCCCXXXXIV. Puer matre orbatus, caelestis Matris tutelae se
commisit, quae eius vocationem direxit. In Astensi dioecesano Seminario iter ad
sacerdotium est ingressus, difficultatum tempora expertus, quae ad interiorem
maturitatem consequendam ei profuerunt atque ad prompte contendendum in Dei
proximique servitium cum sanctitate ac peritia. Hinc a superioribus et
aequalibus magni est existimatus. Cum horum quibusdam arto amicitiae vinculo se
coniunxit, quo ducti sunt ad vitae rationem sibi proponendam et una sequendam.
Die XIX mensis Septembris, anno MDCCCLXVIII, sacerdos ordinatus est ab
episcopo Astensi, domino Carolo Savio, eius electus secretarius et postea
confessor. Ita occasio ei data est res novas et potissimas experiendi.
Inexhaustam ab eo didicit se donandi facultatem, unde aridum suum secretarii
munus in disciplinam convertit apostolici servitii. Ministerium suum ad
catecheticam institutionem contulit, ad spiritalem moderationem, ad bonorum
librorum edendorum apostolatum, ad iuvenum educationem. Episcopum suum comitans
in pastoralibus visitationibus, necessitatem animadvertit in paroeciali
apostolatu clerum adiuvandi. Suam fecit episcoporum eius aetatis appetitionem,
qui evangelicum fermentum in societatem ferre nitebantur etiam per laicorum
auxilium, in catholicis consociationibus constitutorum. Simul autem exoptabat in
aliquo monasterio Ordinis Cisterciensium Strictioris Observantiae se Domino
consecrare. Si hoc votum ad effectum adducere non potuit, quandoquidem a Domino
alia vocatione vocabatur, hanc tamen consecrationis Deo voluntatem in alios
iuvenes infudit, Congregationem Oblatorun Sancti Ioseph condendo. Hoc opere
experientiam vitae consecratae masculinae, dissolutricibus legibus deletae
Astae resuscitavit.
Suis Oblatis proposuit ut in vita et in apostolatu christianum exprimerent
mysterium, quo modo illud Sanctus Ioseph coluit in coniunctione cum Deo, in
humilitate, in occultatione, in navitate. Dicere solebat: «Propria consilia a
Sancto Ioseph accipiantur oportet, qui primus in terra res Iesu curavit, nobis
ilium infantem custodivit, puerum protexit eique pro patre fuit primis triginta
annis eius vitae terrestris». Voluit filios suos spiritales praesertim in
iuvenum educationem moralem et religiosam incumbere, praecipue per catechesim
ac pastorale ministerium in paroeciis.
Mox eius lux super candelabro splenduit. Etenim Summus Pontifex Leo XIII eum
episcopum Aquensem nominavit, et sacerdotes laicique huius dioecesis impensam
eius fidem admirati sunt, impigram pastoralem caritatem, bonitatem in omnes,
humilitatem, patientiam et deprecationis spiritum, adeo ut alter haberetur
Sanctus Franciscus de Sales. «Oblatum» se sentiebat utque «Oblatus» vivebat, videlicet omnino Deo deditus suoque
populo donatus, ut operibus, verbo, scriptis, Patris caelestis benignitatem
erga quemlibet hominem testificaretur, in primis iuvenes. Naviter atque
sacrificii spiritu omnes dioecesis paroecias visitavit, quorumcumque
incommodorum neglegens. Eum, bonum gregis pastorem, fideles adibant, ut ilium
consulerent ab eoque auxilia peterent, cumque fiducia pueros infirmos ad illum
afferebant, ut iisdem benediceret. Propter eius apostolicum ardorem et eminentes
virtutes Papa Leo XIII eum «episcopum integerrimum» definivit et Pius X
«episcopum sanctum».
Post solum sex episcopatus annos est vita defunctus die XXX mensis Maii anno
MDCCCXCV in urbe Savonensi, qua, etsi incommoda valetudine utens, iverat ob
celebrationes tertii expleti saeculi a pio obitu Sancti Philippi Neri.
Perdurante etiam post mortem sanctitatis fama, multis quoque gratiis ei tributis
confirmata, canonizationis Causa inita est per processus ordinarii informativi
celebrationem. Rebus peractis iure statutis Summus Pontifex Paulus VI die XII
mensis Iunii anno MCMLXXVIII declaravit episcopum Iosephum Marello virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas heroum more coluisse. Anno MCMXCI Astae
celebratus est processus canonicus de mira asserta sanatione, anno MCMXXXXIV
patrata et Venerabilis Servi Dei deprecationi adscripta. Qua prospero cum
eventu inspecta, die II mensis Aprilis MCMXCIII decretum super miro est
promulgatum. Statuimus deinde ut beatificationis ritus Astae celebraretur, per
Nostram illius dilectae dioecesis pastoralem visitationem.
Hodie igitur in hac, quam nuper memoravimus, urbe, inter Missae sollemnia
hanc pronuntiavimus formulam: «Nos, vota fratris nostri Severini Poletto,
episcopi Astensis, plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, familiae religiosae
Oblatorum Sancti Ioseph multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabilis Servus Dei Iosephus Marello, Episcopus, Oblatorum Sancti Ioseph
Fundator, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali
tricesimo mensis Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris
decrevimus nunc et posthac rata esse volumus ac firma, rebus quibuslibet
contrariis minime obstantibus.
Datum Astae, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Septembris, anno MCMXCIII,
Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana