IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
SANCTUS ADALBERTUS, EPISCOPUS ET MARTYR,
PATRONUS PRINCIPALIS,
ATQUE SANCTUS MAXIMILIANUS MARIA KOLBE, PRESBYTER
ET MARTYR,
ET BEATA DOROTHEA DE MĄTOWY, VIDUA, PATRONI SECUNDARII
APUD DEUM
DIOECESIS ELBINGENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Elbingensis, a Nobis
die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus
Tuus Poloniae populus», peculiari cultu prosequuntur sanctum Adalbertum, qui
in eadem regione passus est martyrium, necnon sanctum Maximilianum Mariam
Kolbe, sacerdotum Polonicorum decus, atque beatam Dorotheam de Mątowy, quae
totam vitam suam iis in locis egit. Qua re Venerabilis Frater Andreas Iosephus
Śliwiński, Episcopus Elbingensis, communia cleri populique vota excipiens,
electionem sancti Adalberti in Patronum principalem atque sancti Maximiliani
Mariae Kolbe et beatae Dorotheae de Mątowy in Patronos secundarios apud Deum
dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac
Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris
precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re
egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in
modum sanctum Adalbertum, episcopum et martyrem, Patronum principalem, atque
sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, presbyterum et martyrem, et beatam Dorotheam
de Mątowy, viduam, Patronos secundarios apud Deum dioecesis Elbingensis
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis
de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum
volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive
nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana