IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
SANCTI APOSTOLI PETRUS ET PAULUS PATRONI PRINCIPALES, ATQUE
BEATA MARIA VIRGO TITULO «MATER CARITATIS ET IUSTITIAE SOCIALIS»
INVOCATA
ET SANCTA ANNA, MATER BEATAE MARIAE VIRGINIS, PATRONAE
SECUNDARIAE APUD DEUM
DIOECESIS GLIVICENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Glivicensis, a Nobis
die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus
Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur sanctos Apostolos Petrum et
Paulum, quorum in honorem dicatum est ipsum cathedrale templum, necnon, una cum
sancta Anna, beatam Mariam Virginem titulo «Mater caritatis et iustitiae
socialis» invocatam, quae maxime colitur in clarissimo sanctuario in urbe «Piekary
Śląskie» posito intra fines Katovicensis archidioecesis, e cuius quadam
parte eadem nova Ecclesia est efformata. Qua re Venerabilis Frater Ioannes
Wieczorek, Episcopus Glivicensis, communia cleri populique vota excipiens,
electionem sanctorum Apostolorum Petri et Pauli in Patronos principales, atque
beatae Mariae Virginis memorato titulo invocatae et sanctae Annae in Patronas
secundarias apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi
electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis
Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum sanctos Apostolos Petrum et Paulum Patronos
principales, atque beatam Virginem Mariam titulo «Mater caritatis et iustitiae
socialis» invocatam et sanctam Annam, matrem beatae Mariae Virginis, Patronas
secundarias apud Deum dioecesis Glivicensis confirmamus, omnibus factis iuribus
ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis
indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae
Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana