IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI
PONTIFICIS
LITTERA
APOSTOLICA
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
SANCTUS IOSEPH, BEATAE MARIAE VIRGINIS SPONSUS,
TITULO
«REDEMPTORIS CUSTOS» INVACATUS, PATRONUS PRINCIPALIS
APUD DEUM
DIOECESIS CALISSIENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Calissiensis, a Nobis
die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus
Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur sanctum Ioseph, beatae
Mariae Virginis sponsum, titulo «Redemptoris custos» invocatum, cuius in
honorem est dicata in eadem urbe episcopali Ecclesia Basilica, in qua decora
imago Sacrae Familiae ab anno MDCVII pie servatur et quae est centrum
spiritualis vitae et sanctuarium simul valde notum in tota Polonica Natione. Qua
re Venerabilis Frater Stanislaus Napierala, Episcopus Calissiensis, communia
cleri populique vota excipiens, electionem sancti Ioseph memorato titulo
invocati in Patronum principalem apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque
petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero
enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo,
comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, beatae Mariae Virginis
sponsum, titulo «Redemptoris custos» invocatum, Patronum principalem apud Deum
dioecesis Calissiensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol.
LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur
suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana