IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
SANCTUS MAXIMILIANUS MARIA KOLBE, PRESBYTER ET MARTYR,
PATRONUS PRINCIPALIS, ATQUE SANCTUS IOANNES DE KĘTY, PRESBYTER,
ET BEATUS
IOANNES SARCANDER, PRESBYTER ET MARTYR,
PATRONI SECUNDARII APUD DEUM
DIOECESIS BIELSCENSIS-ŻYVIECENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis
Bielscensis-Żyviecensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII
constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» peculiari
cultu prosequuntur sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, qui in urbe «Oświęcim» intra fines eiusdem Ecclesiae, martyrium subiit, necnon sanctum Ioannem de
Kęty, atque beatum Ioannem Sarcander. Qua re Venerabilis Frater Thaddaeus
Rakoczy, Episcopus Bielscensis-Żyviecensis, communia cleri populique vota
excipiens, electionem sancti Maximiliani Mariae Kolbe in Patronum principalem
atque sancti loannis de Kęty et beati Ioannis Sarcander in Patronos secundarios
apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab
hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris
precibus libentissimo obsecundantes ammo, comprobatis iis, quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re
egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in
modum sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, presbyterum et martyrem, Patronum
principalem, atque sanctum Ioannem de Kęty, presbyterum, et beatum Ioannem
Sarcander, presbyterum et martyrem, Patronos secundarios apud Deum dioecesis
Bielscensis-Żyviecensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol.
LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose
serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur.
Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana