IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
BEATA MARIA VIRGO TITULO «MATER ECCLESIAE» INVOCATA
PATRONA PRINCIPALIS, ATQUE SANCTUS ADALBERTUS,
EPISCOPUS ET MARTYR, PATRONUS SECUNDARIUS
APUD DEUM
DIOECESIS LICCANENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis
Liccanensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras
Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur beatam
Mariam Virginem titulo «Mater Ecclesiae» invocatam, ad quem obtinendum
Polonici Praesules in Concilio Oecumenico Vaticano II congregati multum sane
contulerunt, necnon sanctum Adalbertum, qui Patronus est Varmiensis
archidioecesis, e cuius magna parte eadem nova Ecclesia est efformata. Qua re
Venerabilis Frater Adalbertus Ziemba, Episcopus Liccanensis, communia cleri
populique vota excipiens, electionem beatae Mariae Virginis titulo Mater
Ecclesiae invocatae in Patronam principalem atque sancti Adalberti in Patronum
secundarium apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi
electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis
Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Mater Ecclesiae»
invocatam Patronam principalem, atque sanctum Adalbertum, episcopum et
martyrem, Patronum secundarium apud Deum dioecesis Liccanensis confirmamus,
omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis
constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in
posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana