IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
SANCTI APOSTOLI PETRUS ET PAULUS,
PATRONI PRINCIPALES,
ATQUE SANCTUS IOSEPH, BEATAE MARIAE VIRGINIS SPONSUS,
TITULO «REDEMPTORIS CUSTOS» INVOCATUS, PATRONUS SECUNDARIUS
APUD DEUM
DIOECESIS LIGNICENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Legnicensis, a Nobis
die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus
Tuus Poloniae populus», peculiari cultu prosequuntur sanctos Apostolos Petrum
et Paulum, quorum in honorem est dicatum ipsum cathedrale templum, necnon
sanctum Ioseph, beatae Mariae Virginis sponsum, titulo «Redemptoris custos»
invocatum. Qua re Venerabilis Frater Thaddaeus Rybak, Episcopus Legnicensis,
communia cleri populique vota excipiens, electionem sanctorum Apostolorum Petri
et Pauli in Patronos principales, atque Sancti Ioseph memorato titulo invocati
in Patronum secundarium apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit
ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius
Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis
iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a
Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctos Apostolos Petrum et Paulum
Patronos principales, atque sanctum Ioseph, beatae Mariae Virginis sponsum,
titulo «Redemptoris custos» invocatum, Patronum secundarium apud Deum
dioecesis Legnicensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol.
LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur
suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana