IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
SANCTA VICTORIA, VIRGO ET MARTYR,
ATQUE BEATUS HONORATUS
KOŹMIŃSKI, PRESBYTER,
PATRONI PRINCIPALES APUD DEUM DIOECESIS LOVICENSIS
CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Lovicensis, a Nobis die
XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus
Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur sanctam Victoriam, quae ab
antiquo habetur Patrona eiusdem civitatis episcopalis, cuius reliquiae anno
MDCXXV donatae sunt a Decessore Nostro Urbano Pp. VIII Poloniae Primati Henrico
Firlej, necnon beatum Honoratum Koźmiński, a Nobismet Ipsis ad altarium gloriam
evectum, qui inibi vivens est operatus cuiusque reliquiae in «Nowe Miasto»
intra fines eius Ecclesiae pie servantur. Qua re Venerabilis Frater Aloisius
Orszulik, Episcopus Lovicensis, communia cleri populique vota excipiens,
electionem sanctae Victoriae atque beati Honorati Koźmiński in Patronos
principales apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi
electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis
Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum sanctam Victoriam, virginem et martyrem, atque
beatum Honoratum Koźmiński, presbyterum, Patronos principales apud Deum
dioecesis Lovicensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol.
LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur
suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana