IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
FIDELES ECCLESIALIS
SANCTUS CASIMIRUS PATRONUS PRINCIPALIS
APUD DEUM DIOECESIS RADOMENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Radomensis, a
Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per Litteras Apostolicas «Totus Tuus
Poloniae populus» constitutae, sanctum Casimirum clara veneratione prosequuntur,
atque Eodem impetrante caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum
praesertim animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Eduardus Materski,
Episcopus Radomensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sancti
Casimiri in Patronum principalem apud Deum dioecesis suae rite peregit,
deindeque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos
vero enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes,
comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctum Casimirum Patronum principalem
apud Deum dioecesis Radomensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur
(AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae
religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana