BEATUS SEBASTIANUS PELCZAR EPISCOPUS
PATRONUS PRINCIPALIS,
ATQUE BEATA CAROLINA KÓZKA, VIRGO ET MARTYR, PATRONA
SECUNDARIA
APUD DEUM DIOECESIS RZESZOVIENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Rzeszoviensis,
a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per Litteras Apostolicas «Totus
Tuus Poloniae populus» constitutae, Beatum Sebastianum Pelczar episcopum, nec
non beatam Carolinam Kózka, virginem et martyrem, quos ambos Nos Ipsi in
Beatorum catalogum retulimus, Clara veneratione prosequuntur, atque Iis
impetrantibus caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Quam ob rem
Venerabilis Frater Casimirus Górny, Episcopus Rzeszoviensis, communia cleri
populique vota excipiens, electionem beati Sebastiani in Patronum principalem et
beatae Carolinae in Patronam secundariam apud Deum dioecesis suae rite peregit,
itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos
vero, enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes,
comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum beatum Sebastianum
Pelczar episcopum, Patronum principalem, atque beatam Carolinam Kózka, virginem
et martyrem, Patronam secundariam apud Deum dioecesis Rzeszoviensis
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in
Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279).
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos
effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus
non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana