IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
FIDELES ECCLESIALIS
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «REDEMPTORIS MATER»
PATRONA
PRINCIPALIS APUD DEUM
DIOECESIS ZAMOSCIENSIS-LUBACZOVIENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis
Zamosciensis-Lubaczoviensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per
Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» constitutae, Beatam Mariam
Virginem sub titulo «Redemptoris Mater» Clara veneratione prosequuntur, atque
Ea impetrante caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum praesertim
animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Ioannes Śrutwa, Episcopus
Zamosciensis-Lubaczoviensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem
Beatae Mariae Virginis in Patronam principalem apud Deum dioecesis suae rite
peregit, deindeque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede
confirmaretur. Nos vero enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo
animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit,
Apostolica Nostra potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
Beatam Mariam Virginem sub titulo «Redemptoris Mater» Patronam principalem
apud Deum dioecesis Zamosciensis-Lubaczoviensis confirmamus, omnibus factis
iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis
indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae
Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana