IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
FIDELES ECCLESIALIS
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «DE PERPETUO SUCCURSU»
PATRONA
PRINCIPALIS APUD DEUM DIOECESIS THORUNIENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Thoruniensis,
a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per Litteras Apostolicas «Totus
Tuus Poloniae populus» constitutae, Beatam Mariam Virginem sub titulo «De
perpetuo succursu» clara veneratione prosequuntur, atque Ea impetrante caelestium
gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum praesertim animarum utilitate permotus,
Venerabilis Frater Andreas Adalbertus Suski, Episcopus Thoruniensis, communia
cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis in Patronam
principalem apud Deum dioecesis suae rite peregit, deindeque petivit ut
huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis huius
Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis,
quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a
Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «De perpetuo
succursu» Patronam principalem apud Deum dioecesis Thoruniensis confirmamus,
omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis
constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in
posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana