IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
FIDELES ECCLESIALIS
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «MATER DEI DE VICTORIA»PATRONA
PRINCIPALIS APUD DEUM DIOECESIS
VARSAVIENSIS-PRAGENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis
Varsaviensis-Pragensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per
Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» constitutae, Beatam Mariam
Virginem sub titulo «Mater Dei de Victoria» clara veneratione prosequuntur,
atque Ea impetrante caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum
praesertim animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Casimirus Romaniuk,
Episcopus Varsaviensis-Pragensis, communia cleri populique vota excipiens,
electionem Beatae Mariae Virginis in Patronam principalem apud Deum dioecesis
suae rite peregit, deindeque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede
confirmaretur. Nos vero enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo
animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit,
Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
Beatam Mariam Virginem sub titulo «Mater Dei de Victoria» Patronam principalem
apud Deum dioecesis Varsaviensis-Pragensis confirmamus, omnibus factis iuribus
ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis
indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae
Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana