SANCTUS LAURENTINUS, DIACONUS ET MARTYR,
PATRONUS PRINCIPALIS,
ATQUE SANCTUS BERNARDUS ABBAS PATRONUS
SECUNDARIUS
APUD DEUM DIOECESIS PELPLINENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Notae sunt pietas ac veneratio quibus sanctus
Laurentius, diaconus et martyr, nec non sanctus Bernardus abbas, coluntur a
fidelibus dioecesis Pelplinensis, a Nobis constitutae die XXV mensis Martii anno
MCMXCII per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus». Quam ob rem
Venerabilis Frater Ioannes Bernardus Szlaga, Episcopus Pelplinensis, communia
cleri populique vota excipiens, electionem sancti Laurentii in Patronum
principalem et sancti Bernardi in Patronum secundarium apud Deum dioecesis suae
rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede
confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo
animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit,
Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
sanctum Laurentium, diaconum et martyrem, Patronum principalem, atque sanctum
Bernardum, abbatem, Patronum secundarium apud Deum dioecesis Pelplinensis
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis
de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum
volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus
sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris,
anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana